Arcana Coelestia # 10439
10439. ‘Ad consumendum illos a super faciebus terrae’: quod significet quod perituri qui ab Ecclesia, constat ex significatione ‘consumere’ quod sit perdere, at cum dicitur de Jehovah, Qui non perdit aliquem, est perire a suo malo, ut supra; et ex significatione ‘terrae’ quod sit Ecclesia, de qua in locis citatis n. 9325, 10373.
Arcana Coelestia # 6376
6376. ‘Et ad vitem praestantem filium asinae suae’: quod significet verum e rationali pro Ecclesia interna, constat a significatione ‘vitis’ quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 1069, 5113, ita ‘vitis praestans’ est Ecclesia interna, nam internum Ecclesiae est praestans prae externo ejus; et ex significatione ‘filii asinae’ quod sit verum rationale, de qua n. 2781. Externum Ecclesiae distinguitur ab interno ejus, quod illud sit in naturali, ita in externo homine, hoc autem in rationali, ita in interno homine; qui in externo Ecclesiae sunt, in vero sunt, at qui in interno, in bono sunt; illi non afficiuntur ita bono charitatis 1 sicut vero fidei, hi autem afficiuntur bono charitatis et inde vero fidei; hi sunt qui significantur per ‘vitem praestantem’, illi autem qui per ‘vitem’.
Poznámky pod čarou:
1. sed modo