Bible

 

Exodus 31:13

Studie

       

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10336

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10336. ‘Et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam’: quod significet omnes qui volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, constat ex significatione ‘cordis’ quod sit intimum hominis, quod vocatur ejus voluntas; et quia id est voluntatis hominis quod est ejus amoris, ideo per ‘cor’ etiam significatur amor; quod ‘cor’ sit amor, videatur n. 3635, 3883-3896, 9050, et quod sit voluntas, n. 2930, 3888, 7542, 8910, 9113, 9300, 1 9495; 2 ex significatione ‘sapientis corde’ quod sit qui vult et amat bonum et verum propter bonum et verum, nam ‘sapientis’ est et sapientia ex amore facere vere, n. 10331; et ‘sapientis corde’ ac sapientia cordis est ex amore facere bonum; et ex significatione ‘dare sapientiam in corde’ quod sit ex Domino facere illa, ita ex bono amoris, nam bonum amoris est a Domino; illi enim omnes volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, quoniam bonum et verum boni sunt Dominus apud illos; quae enim sunt ab Ipso, ita quae sunt Ipsius, sunt quoque Ipse;

[2] inde est quod dicatur quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum; quod Dominus sit ipsum Bonum, constat a Domini verbis,

Quid Me dicis Bonum? nemo est Bonus nisi unus, Deus, Matth. 19:16, 17; Luc. 18:18, 19;

et ubi recensentur bona amoris et charitatis,

Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, Matth. 25:40 3 ;

quod ‘fratres’ dicantur qui in bono, ita 4 bona, videatur n. 2360, 3803, 3815, 4121, 5409; ita ‘fratres Domini’ qui in bono sunt ab Ipso, n. 4191, 5686, 5692, 6756; et quod Dominus sit ipsum Verum,

Jesus dicit, Ego sum via, veritas, et vita, Joh. 14:6:

et alibi,

Quando venerit Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur a Semet, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, Joh. 16:13-15;

[3] inde patet quid sit ‘dare sapientiam in corde’; simile etiam intelligitur per ‘legem scribere super cor’ apud Jeremiam,

Dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam eam; neque docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me, 31:33, 34 5 ;

‘scribere legem super cor’ est indere Divinum Verum voluntati, ita amori; quod cum fit, Divinum Verum non amplius ex memoria depromitur, sed ex ipso bono amoris percipitur; quapropter dicitur, Non docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me; quod tales sint angeli caelestes, qui in intimo caelo, videatur in locis citatis n. 9277.

[4] Quid sit velle et facere bonum et verum propter bonum et verum, quae significantur per ‘in corde omnis sapientis corde dare sapientiam’, paucis dicetur: omnes qui amant Dominum super omnia, et proximum sicut semet, illi faciunt bonum et verum propter bonum et verum, bonum enim et verum 6 sunt Ipse Dominus, ut supra dictum est, quapropter cum amant bonum et verum, hoc est, 7 cum volunt et faciunt illa ex amore, amant Dominum; etiam qui amant proximum sicut semet, etiam volunt et amant bonum et verum propter bonum et verum, quoniam proximus in universali sensu est bonum et verum; proximus enim est concivis, est societas, est patria, est Ecclesia, et est regnum Domini; 8 et amare proximum est velle illis bene, seu velle illorum bonum, quapropter est eorum bonum quod amandum; et cum hoc amatur, amatur Dominus, quia ab Ipso est hoc bonum;

[5] inde patet quod amor erga proximum, qui vocatur charitas, in se habeat amorem in Dominum; si non hic amor in illo sit, tunc amatur concivis, societas, patria, 9 Ecclesia, et regnum Domini, propter se, et 10 sic non amatur ex bono sed ex malo; nam quicquid est ab homine propter se ut finis, est ex malo; amare proximum propter se est propter lucrum et honorem ut fines; finis est qui determinat num ex bono sit vel ex malo, nam finis est amor, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; finis etiam est voluntas, nam quod homo vult, hoc 11 amat; inde finis 12 propter quem, seu intentio, est ipse homo; nam talis est homo qualis ejus 12 voluntas, et qualis 12 ejus amor.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts ipsa.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. est

7. qui

8. at

9. et Ecclesia propter se

10. tunc

11. The Manuscript deletes amat, and inserts pro fine habet.

12. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9494

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9494. ‘Et dabis super quattuor angulos [ejus]’: quod significet firmitudinem, constat ex significatione ‘angulorum’ quod sint robur et firmitudo; quod anguli id sint, est quia ibi est maxima resistentia, et quoque connexio totius. Quia angulus est robur et firmitudo, qualis est Divini Veri ex Divino Bono, ideo Dominus vocatur ‘lapis anguli’:

apud Davidem,

Lapis quem rejecerunt architecti factus est in caput anguli, Ps. 118bb22 1 ; Matth. 21:42:

et apud Sachariam, Ex Jehudah erit angularis, ex eo clavus, et ex eo arcus belli, 10:4:

tum apud Esaiam,

Dominus Jehovih fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, angulum pretii fundationis fundatae, 28:16;

similiter ‘angulus’ pro firmitudine doctrinae ex vero quod ex bono:

apud Jeremiam,

[2] Nec sumant de te lapidem pro angulo, ac lapidem fundamentorum, 51:26.

Quia per ‘angulos’ significatur firmitudo, ideo cornua posita fuerunt super quattuor angulis 2 altaris, de quibus ita apud Moschen, Facies cornua altaris super quattuor angulis ejus, ex ipso erunt cornua ejus, Exod. 27:2;

quod ‘cornua’ sint potentia veri ex bono, ita robur et firmitudo, videatur n. 2832, 3 9081.

Per ‘angulos’ etiam significatur robur et potentia apud Jeremiam,

[3] Ignis exivit e Chesbone, qui comedit angulos Moabi, 48:45:

et apud Moschen, Orietur stella ex Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, quod conteret angulos Moabi, Num. 24:17;

‘Moabus’, cujus potentia destrueretur, pro illis qui adulterant bona Ecclesiae, n. 2468, ‘anguli’ eorum pro potentia falsi ex adulteratis bonis. 4 Quia anguli sunt potentia et robur, ideo illi qui non in potentia veri ex bono sunt vocantur abscissi anguli, Jer. 9:25 [KJV 26], 25:23. Quid per ‘angulos’ significatur cum per illos intelliguntur plagae seu venti, videatur infra n. 9642.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript places this before posita.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. inde vocantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.