Bible

 

Exodus 31:12

Studie

       

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10336

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10336. ‘Et in corde omnis sapientis corde dedi sapientiam’: quod significet omnes qui volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, constat ex significatione ‘cordis’ quod sit intimum hominis, quod vocatur ejus voluntas; et quia id est voluntatis hominis quod est ejus amoris, ideo per ‘cor’ etiam significatur amor; quod ‘cor’ sit amor, videatur n. 3635, 3883-3896, 9050, et quod sit voluntas, n. 2930, 3888, 7542, 8910, 9113, 9300, 1 9495; 2 ex significatione ‘sapientis corde’ quod sit qui vult et amat bonum et verum propter bonum et verum, nam ‘sapientis’ est et sapientia ex amore facere vere, n. 10331; et ‘sapientis corde’ ac sapientia cordis est ex amore facere bonum; et ex significatione ‘dare sapientiam in corde’ quod sit ex Domino facere illa, ita ex bono amoris, nam bonum amoris est a Domino; illi enim omnes volunt et faciunt bonum et verum propter bonum et verum, quoniam bonum et verum boni sunt Dominus apud illos; quae enim sunt ab Ipso, ita quae sunt Ipsius, sunt quoque Ipse;

[2] inde est quod dicatur quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum; quod Dominus sit ipsum Bonum, constat a Domini verbis,

Quid Me dicis Bonum? nemo est Bonus nisi unus, Deus, Matth. 19:16, 17; Luc. 18:18, 19;

et ubi recensentur bona amoris et charitatis,

Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, Matth. 25:40 3 ;

quod ‘fratres’ dicantur qui in bono, ita 4 bona, videatur n. 2360, 3803, 3815, 4121, 5409; ita ‘fratres Domini’ qui in bono sunt ab Ipso, n. 4191, 5686, 5692, 6756; et quod Dominus sit ipsum Verum,

Jesus dicit, Ego sum via, veritas, et vita, Joh. 14:6:

et alibi,

Quando venerit Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur a Semet, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, Joh. 16:13-15;

[3] inde patet quid sit ‘dare sapientiam in corde’; simile etiam intelligitur per ‘legem scribere super cor’ apud Jeremiam,

Dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam eam; neque docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me, 31:33, 34 5 ;

‘scribere legem super cor’ est indere Divinum Verum voluntati, ita amori; quod cum fit, Divinum Verum non amplius ex memoria depromitur, sed ex ipso bono amoris percipitur; quapropter dicitur, Non docebunt amplius vir socium suum, aut vir fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me; quod tales sint angeli caelestes, qui in intimo caelo, videatur in locis citatis n. 9277.

[4] Quid sit velle et facere bonum et verum propter bonum et verum, quae significantur per ‘in corde omnis sapientis corde dare sapientiam’, paucis dicetur: omnes qui amant Dominum super omnia, et proximum sicut semet, illi faciunt bonum et verum propter bonum et verum, bonum enim et verum 6 sunt Ipse Dominus, ut supra dictum est, quapropter cum amant bonum et verum, hoc est, 7 cum volunt et faciunt illa ex amore, amant Dominum; etiam qui amant proximum sicut semet, etiam volunt et amant bonum et verum propter bonum et verum, quoniam proximus in universali sensu est bonum et verum; proximus enim est concivis, est societas, est patria, est Ecclesia, et est regnum Domini; 8 et amare proximum est velle illis bene, seu velle illorum bonum, quapropter est eorum bonum quod amandum; et cum hoc amatur, amatur Dominus, quia ab Ipso est hoc bonum;

[5] inde patet quod amor erga proximum, qui vocatur charitas, in se habeat amorem in Dominum; si non hic amor in illo sit, tunc amatur concivis, societas, patria, 9 Ecclesia, et regnum Domini, propter se, et 10 sic non amatur ex bono sed ex malo; nam quicquid est ab homine propter se ut finis, est ex malo; amare proximum propter se est propter lucrum et honorem ut fines; finis est qui determinat num ex bono sit vel ex malo, nam finis est amor, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; finis etiam est voluntas, nam quod homo vult, hoc 11 amat; inde finis 12 propter quem, seu intentio, est ipse homo; nam talis est homo qualis ejus 12 voluntas, et qualis 12 ejus amor.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts ipsa.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. est

7. qui

8. at

9. et Ecclesia propter se

10. tunc

11. The Manuscript deletes amat, and inserts pro fine habet.

12. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2360

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2360. Quod ‘fratres’ dicat quia ex bono ex quo exhortationem, constat a significatione ‘fratris’; ‘frater’ significat idem in Verbo ac proximus, ex causa quia quisque amare debet proximum sicut seipsum, ita fratres dicti ex amore seu, quod idem, ex bono; haec nominatio et salutatio proximi venit inde quod Dominus in caelo omnium Pater sit, et quod omnes amet ut filios; et sic quod amor sit conjunctio spiritualis; refert inde universum caelum sicut unam generationem ex amore et charitate, n. 685, 917;

[2] ideo omnes filii Israelis quia regnum Domini caeleste, hoc est, amoris et charitatis, repraesentabant, inter se ‘fratres’ dicti sunt, tum quoque ‘socii’, sed hoc, seu socii, non ex bono amoris sed ex vero fidei; ut apud Esaiam,

Vir socium suum adjuvant, et fratri suo dicit, Confirma te, 41:6:

apud Jeremiam,

Sic dicetis vir ad socium suum, et vir ad fratrem suum, Quid respondit Jehovah? et quid locutus est Jehovah? 23:35:

apud Davidem,

Propter fratres meos et socios meos loquar, Age pacem in te, Ps. 122:8:

apud Mosen,

Non urgebit socium suum et fratrem suum, quia proclamata intermissio Jehovae, Deut. 15:2, 3:

apud Esaiam,

Confundam Aegyptum cum Aegypto, et pugnabunt vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, 19:2:

apud Jeremiam,

Vir a socio suo cavete, et super ullo fratre ne fidatis, omnis namque frater supplantando supplantabit, et omnis socius calumniabitur, 9:3 [KJV 4].

[3] Quod omnes ab Ecclesia illa dicti sint uno nomine fratres, apud Esaiam,

Adducent omnes fratres vestros de omnibus gentibus munus, et Jehovae, super equis, et super curru, et super rhedis cameratis, et super mulis, et super dromadibus, ad montem sanctitatis Meae, Hierosolymam, 66:20;

qui non sciunt praeter sensum litterae, ut judaei, non alios significari credunt quam Jacobi posteros, tum quod illi super equis, et super curru, et super rhedis cameratis, super mulis reducentur ab illis quos gentes vocant, ad Hierosolymam; sed per ‘fratres’ intelliguntur omnes qui in bono, et per ‘equos, currus, rhedas’ illa quae sunt veri et boni, et per ‘Hierosolymam’ regnum Domini:

[4] apud Mosen,

Cum fuerit inter te egenus de uno fratrum tuorum, in una portarum tuarum, ... non obfirmabis cor tuum, et non claudes manum tuam e fratre tuo egeno, Deut. 15:7, 11:

apud eundem,

E medio fratrum tuorum pones super te regem, non poteris dare supra te vinum alienigenam, qui non frater tuus ille; ... et non efferet 1 se cor ejus prae fratribus suis, Deut. 17:15, 20:

apud eundem,

Prophetam e medio tui, de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Jehovah Deus tuus, Huic oboedietis, Deut. 18:15, 20.

[5] Exinde patet quod judaei et Israelitae se omnes dixerint fratres, foederatos autem socios ; at quia illi nihil praeter historica et mundana Verbi sapiebant, inde fratres se dixisse credebant quia omnes filii unius patris seu Abrahami essent; at in Verbo non dicti sunt fratres inde, sed a bono quod repraesentabant; ‘Abrahamus’ etiam in sensu interno non 2 aliud est quam ipse amor, hoc est, Dominus, n. 1893:1965, 1989, 2011, Cujus filii, et sic fratres, sunt qui in bono, immo omnes qui ‘proximus’ dicuntur, ut Dominus docet apud Matthaeum, Unus est vester Magister, Christus, omnes vos fratres estis: 23:8:

[6] apud eundem,

Quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio quicumque dixerit fratri suo Raka, obnoxius erit synedrio... Si obtuleris munus [tuum] super altari, et apud hoc recordatus fueris. quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque ibi munus coram altari, et abi prius reconciliare fratri, 5:22-24:

apud eundem,

Cur cernis festucam, quae in oculo fratris tui?... quomodo dices fratri tuo, Sine festucam ejiciam ex oculo tuo? 7:2-4:

apud eundem,

Si peccaverit in te frater tuus, abi et argue eum inter te e ipsum solum: si te audiverit, lucratus es fratrem tuum, 18:15:

apud eundem,

Accedens Petrus ad Ipsum, dixit, Domine, quoties peccabit in me frater meus, et remittere debeo? 18:21:

apud eundem,

Sic et Pater Meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis suo quisque fratri ex cordibus delicta eorum, 18:35.

[7] Ex his liquet quod omnes in universo dicantur fratres qui proximus et hoc inde quia quisque amare debet proximum ut seipsum, ita ei amore seu bono: et quia Dominus est Ipsum Bonum, et omnes spectat ex bono 3 , et est Ipse Proximus in supremo sensu, Ipse quoque illo: vocat fratres, ut apud Johannem, Dixit Jesus ad Mariam, ... Abi ad fratres Meos, 20:57:

et apud Matthaeum, Respondens rex dicet illis, Amen dico vobis, in quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, 25:40.

Inde nunc constat quod ‘frater’ sit vox amoris.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has efferat.

2. The Manuscript has nec.

3. The Manuscript places this after sensu.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.