Bible

 

Exodus 31

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10331

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10331. ‘In sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere’: quod significet quoad illa quae sunt voluntatis et quae intellectus in interno et in externo homine, constat ex significatione ‘sapientiae’ quod sint illa quae sunt voluntatis in interno homine, ex significatione ‘intelligentiae’ quod sint quae intellectus etiam in interno homine, ex significatione ‘scientiae’ quod sint quae intellectus et inde loquelae in externo homine, et ex significatione ‘operis’ quod sint quae voluntatis et inde effectus in externo homine; 1 inde per illa significantur omnia hominis qui in bono amoris caelestis 2 , tam interiora quam exteriora ejus, quae recipiunt influxum Divini Veri a Domino, et inde in illustratione sunt, de quibus mox supra.

[2] Sed quid sapientia, intelligentia, scientia, et opus, paucis dicetur qui non sciunt quid internus homo et quid externus, 3 tum quid intellectus et voluntas, non possunt capere quomodo inter se distinctae sunt sapientia, intelligentia, scientia, et opus; causa est quia non possunt distinctam ideam habere de una et de altera; quapropter illi qui non ea sciunt vocant sapientem qui modo intelligens est, immo qui modo sciens 4 ; sed sapiens est qui ex amore facit vera, intelligens qui ex fide facit illa, sciens qui scienter facit, et opus est quod ex illis fit; ita opus est effectus earum, in quo se conjungunt;

[3] quapropter nemo dici potest sapiens, nec intelligens, nec sciens in genuino 5 sensu, qui non facit, sunt enim tam sapientia, quam intelligentia, et scientia, vitae, et non doctrinae absque vita; vita enim est finis propter quem; qualis itaque est finis, talis est sapientia, intelligentia, et scientia; si finis est genuinum bonum, quod est bonum amoris in Dominum et charitatis erga proximum, tunc est sapientia, intelligentia, et scientia, in suo proprio sensu, nam tunc apud hominem a Domino sunt; si autem finis est propter bonum amoris sui et mundi, non sunt sapientia, intelligentia, et scientia; quoniam tunc apud hominem a semet sunt, nam bonum amoris sui et mundi ut finis est malum, et de malo ut fine nullatenus praedicari potest aliquid sapientiae et intelligentiae, ne quidem scientiae, nam quid scientia nisi in illa sit intelligentia veri et sapientia boni, cogitatur enim ex illa quod malum sit bonum, et falsum sit verum.

[4] Apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, consequuntur sapientia, intelligentia, scientia, et opus, ordine ab intimo ad ultimum; sapientia ibi est intimum, est enim velle bene ex amore; intelligentia est alterum, est enim intelligere bene ex velle bene; haec duo sunt interni hominis; scientia est 6 scire bene, et opus est facere bene, utrumque ex velle bene; haec duo sunt externi hominis; inde patet quod sapientia erit in intelligentia, haec in scientia, et haec in opere; 7 sic opus includit et concludit interiora omnia, est enim ultimum in quod desinunt.

[5] Ex his constare potest quid per opera et facta, quae toties in Verbo dicuntur, intelligitur, ut in sequentibus his locis: apud Matthaeum,

Filius hominis reddet unicuique secundum facta ejus, 16:27:

apud Jeremiam,

Retribuam 8 illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum eorum, 25:14:

apud eundem,

Jehovah, Cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominis, ad dandum cuique secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus, 32:19:

apud eundem,

Revertimini quisque a via sua mala, et bona reddite opera vestra, 35:15:

apud Hoscheam,

Visitabo super vias ejus, et opera ejus retribuam illi, 4:9:

apud Sachariam,

Jehovah juxta vias nostras, et juxta opera nostra, facit nobiscum, 1:6:

apud Johannem,

Ego dabo vobis unicuique secundum opera sua, Apoc. 2:23:

apud eundem,

Judicati sunt quilibet secundum opera illorum, Apoc. 20:13, 15:

apud eundem,

Ecce venio, et merces Mea Mecum, ut dem unicuique secundum opera ejus, Apoc. 22:12;

per ‘opera’ ibi intelliguntur omnia quae apud hominem, quoniam omnia hominis quae in ejus velle et intelligere, in operibus sunt, ex illis enim homo facit ea; inde opera vitam suam habent, nam opera absque illis sunt sicut crusta absque nucleo, aut sicut corpus absque anima; quod procedit ab homine procedit ab ejus interioribus, inde opera sunt manifestationes eorum, et sunt effectus per quos apparent.

[6] Lex communis est quod qualis homo, tale omne ejus opus; inde est quod per opera, secundum quae erit merces et retributio, intelligatur quale hominis quoad amorem et quoad fidem, opera enim sunt amoris et fidei quae apud hominem; 9 quod homo non sit nisi quam suus amor et sua fides, seu quod idem est, suum bonum et suum verum, videatur n. 10076, 10177, 10264, 10284, 10298.

[7] Praeterea ipsum velle hominis non est nisi quam opus, quoniam quod quis vult, hoc facit, si non 10 tale obstat quod removeri non potest; inde per judicari secundum facta 11 est secundum velle ejus; qui faciunt bonum ex velle bonum, illi in Verbo dicuntur ‘justi’, ut patet apud Matthaeum 25:37, 46;

de illis dicitur quod fulgebunt sicut sol in caelo, Matth. 13:43 12 ;

et apud Danielem,

Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae, 12:3;

‘intelligentes’ sunt qui ex intelligere vere faciunt, et ‘justificantes’ sunt qui ex velle bene faciunt bonum.

Poznámky pod čarou:

1. ita

2. The Manuscript inserts est.

3. et

4. The Manuscript inserts est et prudens.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. intelligere

7. In the Manuscript, the following note appears at the foot of the page: Explicantur ubi dicitur quod scirent quod involvant tot hanc. 1. quod qui faciunt prudentessint 2. quod faciunt uni minorum Ipsius 3. qui unam guttam aquae dat 4. et aliis ubi facere legitur.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et homo non est

10. aliquid

11. The Manuscript inserts seu opera.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10264

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10264. ‘Unguentum unguenti’: quod significet in omnibus et singulis Humani Ipsius, constat ex significatione ‘unguenti’ cum de oleo unctionis, per quod significatur repraesentativum Divini Boni Divini 1 Amoris Domini, quod sit Divinum in omnibus et singulis Humani Ipsius; quod hoc per ‘unguentum unguenti’ significetur, est quia omnia aromatica quae supra memorata sunt, quae fuerunt myrrha optima, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, et casia, per unguentum unguenti intelliguntur; etiam in lingua originali aromaticum in genere per vocem illam significatur; sed interpretes dicunt unguentum ex unctione.

[2] Quod ‘aromaticum aromatici’ significet in omnibus et singulis Humani Domini, est quia vera totius Humani cum eorum perceptionibus et affectionibus significantur, nempe verum ultimum quod sensualis, cum ejus perceptione per myrram, n. 10252, verum interius naturalis seu externi hominis, cum ejus perceptione et affectione, per cinnamomum aromaticum, n. 10254, verum adhuc interius, quod est interni hominis, cum ejus perceptione et affectione, per calamum 2 aromaticum, n. 10256, et verum intimum cum ejus perceptione et affectione per casiam, n. 10258; ita per illa totum Humanum, nam omnia et singula 3 apud hominem se referunt ad vera et 4 eorum perceptiones et affectiones, faciunt enim 5 vitam ejus;

[3] notum enim esse potest quod homo absque perceptione et affectione veri et boni non sit homo, nam omnia et singula quae cogitat se referunt ad vera et eorum perceptiones, et ad bona et eorum affectiones; cogitationes et affectiones hominis non aliud sunt; est enim homini intellectuale et est voluntarium, intellectuale constituitur ex perceptione veri, et voluntarium ex affectione boni; quod totus homo a capite ad calcem, interius et exterius, non sit nisi quam suum verum aut falsum, ac suum bonum aut malum, et quod corpus sit eorum forma externa, est arcanum quod nondum in orbe notum est.

[4] 6 Ex his nunc constare potest quod per ‘aromaticum 7 aromatici’, seu unguentum unguenti, per quod intelliguntur omnia vera ab ultimo ad intimum, ita vera in toto complexu, significentur omnia et singula apud hominem, seu ex quibus homo; proinde cum aromaticum illud dicitur de Domino, quod significet omnia et singula Humani Ipsius.

[5] Dicitur, ‘Facies illud oleum unctionis, aromaticum aromatici, opus aromatarii’ quoniam ‘oleum’ unctionis significat ipsum Divinum Bonum Divini Amoris, quod fuit in Domino ex conceptione, n. 9954, 10011, 10019; ‘aromaticum aromatici’ significat id in omnibus et singulis Humani Ipsius, et ‘opus aromatarii’ seu unguentarii significat ex influxu et operatione Ipsius Divini, solus enim Dominus quoad Humanum Suum fuit Unctus Jehovae, videatur n. 9954.

Poznámky pod čarou:

1. Humani, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. odoratum

3. hominis

4. The Manuscript inserts ad.

5. The Manuscript inserts ipsam.

6. inde

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.