Bible

 

Exodus 30:27

Studie

       

27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10302

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10302. ‘Sanctum’: quod significet absque falso mali, constat ex significatione ‘sancti’ quod sit Divinum Verum procedens a Domino, de qua n. 6788, 7499, 8302, 8330, 9229, 9818, 9820, inde ‘sanctum’ dicitur quod est absque falso mali. Falsum mali dicitur, quoniam datur falsum absque malo, ut apud quosdam probos inter gentes extra Ecclesiam et quoque apud quosdam inter Christianos intra Ecclesiam, 1 falsum autem inquinatum ex malo est malum in se, est enim inde; at 2 falsum apud illos qui in bono sunt, non inquinatum est ex malo, sed purificatum ab eo; unde etiam tale falsum acceptatur a Domino paene sicut verum, et quoque vertitur facile in verum, nam qui in bono sunt, proclives sunt ad recipiendum verum. De utroque falso, quod ex malo et quod non ex malo, videatur in locis citatis n. 9304, 10109.

Poznámky pod čarou:

1. sed hac falsum non inquinatum est ex malo; falsum inquinatum ex malo est malum in se, est enim inde, et existit inde

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9495

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9495. ‘Et duo annuli super latere ejus uno, et duo annuli super latere ejus altero’: quod significet conjugium veri cum bono et boni cum vero, constat ex significatione ‘annulorum’ quod sint conjunctio seu conjugium boni 1 cum vero, ut supra n. 9493, quod conjugium est reciprocum nempe 2 veri cum bono et boni cum vero; 3 idea 4 hujus conjugii haberi potest 5 in conjunctione cordis et pulmonis; cor se conjungit cum pulmone, et pulmo vicissim cum corde, 6 nam cor ex dextra sua parte remittit sanguinem in pulmonem, et pulmo remittit eum vicissim in cor, sed in partem ejus sinistram, et sic continue; tale etiam est conjugium boni 7 cum vero et veri cum bono in caelo, ubi 8 etiam cor correspondet bono quod amoris, et pulmo 9 vero quod fidei, n. 3883-3896, 9300. Quod duo annuli super latere uno, et duo annuli super latere altero essent, erat quia ‘duo’ significant conjunctionem, n. 1686, 5194, 8423, et ‘latus’ significat bonum quod conjungendum vero, ut inde potentia, de qua 10 in nunc sequente articulo.

Poznámky pod čarou:

1. et veri

2. boni cum veri [vero intended], et veri cum bono

3. The Manuscript inserts quod sit reciprocum est, quia verum ex bono in se habet bonum, et bonum in continuo conatu conjunctionis cum vero est, inde verumse vicissimconjungit cum bono.

4. ejus rei

5. ex

6. The Manuscript deletes nam, and inserts quapropter.

7. et veri ac veri et boni

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

9. veris quae

10. The Manuscript inserts re.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.