Bible

 

Exodus 30:27

Studie

       

27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10302

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10302. ‘Sanctum’: quod significet absque falso mali, constat ex significatione ‘sancti’ quod sit Divinum Verum procedens a Domino, de qua n. 6788, 7499, 8302, 8330, 9229, 9818, 9820, inde ‘sanctum’ dicitur quod est absque falso mali. Falsum mali dicitur, quoniam datur falsum absque malo, ut apud quosdam probos inter gentes extra Ecclesiam et quoque apud quosdam inter Christianos intra Ecclesiam, 1 falsum autem inquinatum ex malo est malum in se, est enim inde; at 2 falsum apud illos qui in bono sunt, non inquinatum est ex malo, sed purificatum ab eo; unde etiam tale falsum acceptatur a Domino paene sicut verum, et quoque vertitur facile in verum, nam qui in bono sunt, proclives sunt ad recipiendum verum. De utroque falso, quod ex malo et quod non ex malo, videatur in locis citatis n. 9304, 10109.

Poznámky pod čarou:

1. sed hac falsum non inquinatum est ex malo; falsum inquinatum ex malo est malum in se, est enim inde, et existit inde

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4523

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4523. Continuato de Correspondentia Oculi et Lucis cum Maximo Homine Quisque qui de aere et sono aliquid novit, scire potest quod auris prorsus formata sit ad corum modificationum naturam, ita quod auris quoad suum corporeum et materiale illis correspondeat; et qui de aethere ac de luce aliquid scientiae hausit, novit quod oculus quoad suum corporeum et materiale illorum modificationibus correspondenter formatus sit; et hoc usque adeo ut quicquid arcani in natura aeris et soni reconditum est, hoc inscriptum 1 sit organismo auris, et quicquid arcani in natura aetheris et lucis, hoc in organismo oculi sit;

[2] consequenter qui in anatomicis et simul physicis peritus est, per indagationes scire potest quod non modo organa sensoria sed etiam motoria, ut et omnia viscera, quoad illorum corporea et materialia correspondeant illis quae in natura mundi sunt, et ‘sic’ quod totum corpus sit organum compositum ex omnium arcanissimis quae in natura ‘mundi sunt’, et secundum corum sanctas agendi vires, et mirabiles fluendi modos: inde est quod homo ab antiquis dictus sit parvulus mundus seu microcosmus.

[3] Qui haec novit, etiam nosse potest quod quicquid in mundo et ejus natura est, non existat a se sed a priore se, et quod hoc prius non 2 possit existere a se sed a priore se, et hoc usque ad Primum, a quo ordine existent sequentia; et quia inde existunt etiam inde subsistunt, nam subsistentia est perpetua existentia; inde sequitur quod omnia et singula usque ad ultima naturae, a Primo non solum exstiterint, sed etiam a Primo subsistant 3 ; nisi enim 4 perpetuo exsisterent, et nisi nexus continuus foret a 5 Primo, et sic cum Primo, momento dilaberentur et perirent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quasi.

2. nec

3. The Manuscript inserts perpetuo.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts omnium quae in natura.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.