27
mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,
10302. ‘Sanctum’: quod significet absque falso mali, constat ex significatione ‘sancti’ quod sit Divinum Verum procedens a Domino, de qua n. 6788, 7499, 8302, 8330, 9229, 9818, 9820, inde ‘sanctum’ dicitur quod est absque falso mali. Falsum mali dicitur, quoniam datur falsum absque malo, ut apud quosdam probos inter gentes extra Ecclesiam et quoque apud quosdam inter Christianos intra Ecclesiam, 1 falsum autem inquinatum ex malo est malum in se, est enim inde; at 2 falsum apud illos qui in bono sunt, non inquinatum est ex malo, sed purificatum ab eo; unde etiam tale falsum acceptatur a Domino paene sicut verum, et quoque vertitur facile in verum, nam qui in bono sunt, proclives sunt ad recipiendum verum. De utroque falso, quod ex malo et quod non ex malo, videatur in locis citatis n. 9304, 10109.
Poznámky pod čarou:
1. sed hac falsum non inquinatum est ex malo; falsum inquinatum ex malo est malum in se, est enim inde, et existit inde
2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2118. Per ‘Ultimum Judicium’ intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, tum ultimum vitae cujusvis: quod ‘ultimum tempus Ecclesiae’ attinet, fuit ultimum judicium Ecclesiae Antiquissimae quae fuerat ante diluvium, quando posteritas eorum periit, cujus interitus describitur per diluvium. Ultimum judicium Ecclesiae Antiquae quae post diluvium, fuit cum paene omnes qui fuerunt ab illa Ecclesia, facti sunt idololatrae, ac dispersi. Ultimum judicium Ecclesiae repraesentativae quae apud Jacobi posteros successit, fuit cum decem tribus in captivitatem abductae et inter gentes dissipatae sunt, et dein Judaei post Adventum Domini, expulsi terra Canaane et in universum orbem dispersi. Ultimum judicium hujus Ecclesiae quae Ecclesia Christiana vocatur, est quod apud Johannem in Apocalypsi, per novum caelum et novam terram intelligitur.