Arcana Coelestia # 10204
10204. ‘In generationes vestras’: quod significet in aeternum illis qui in fide ex amore, constat ex significatione ‘generationum’ quod sint illa quae fidei et amoris 1 , de qua n. 613, 2020, 2584, 6239, 9042, 9079, 9845, et quod ‘in generationes’ sit in aeternum, n. 9789.
Poznámky pod čarou:
1. The Manuscript inserts sunt.