Bible

 

Exodus 2:22

Studie

       

22 quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6779

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6779. ‘Et venerunt pastores, et depulerunt illas’: 1 quod significet docentes qui in malis, quod se opponerent, constat ex significatione ‘pastorum’ quod sint qui docent et ducunt ad bonum charitatis, de qua n. 343, 3795, 6044, hic qui docent, sed 2 quia in 3 malis sunt, non ducunt ad bonum charitatis, de 4 qua sequitur; ex significatione ‘depellere’ quod sit se opponere; et ex significatione ‘filiarum’, quae 5 sunt quas depulerunt, quod sint quae Ecclesiae, de qua supra n. 6775. Per ‘pastores’ hic quidem significantur qui docent, sed qui non ducunt ad bonum charitatis quia in malis sunt; 6 nam qui in malis sunt nusquam agnoscunt quod charitas et ejus opera 7 ad salutem faciant non enim agnoscere possunt quae contra vitam eorum sunt, nam hoc foret contra semet; et quia in malis sunt, ne quidem sciunt quid charitas, ita nec quid charitatis opera; fidem docent, per illam justificant, et per illam pollicentur caelum; hi sunt qui se opponunt doctrinae charitatis quae ex Verbo, 8 proinde illis qui in vero simplici boni, 9 qui significantur per ‘filias sacerdotis Midianis’ quas e puteo postquam hauserunt et impleverunt canaliculos ad potandum gregem, pastores depulerunt.

Poznámky pod čarou:

1. Omitted in the Manuscript, but to be found in an earlier deleted draft of Arcana Coelestia 6779.

2. qui

3. malis altered to malo

4. quibus

5. The Manuscript inserts hic.

6. quia

7. The Manuscript inserts aliquid.

8. est

9. quae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.