Bible

 

Exodus 29:34

Studie

       

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10136

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10136. ‘Et decima similae mixtae oleo tuso, quadrans hinis’: quod significet bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem, constat ex significatione ‘decimae ephae’ quod sit quantum satis et quantum ad usus, de qua n. 8468, 8540, 9757; ex significatione ‘similae’ quod sit verum ex bono, de qua n. 9995, hic verum ex bono caelesti, quod verum vocatur 1 bonum spirituale; ex significatione ‘olei’ quod sit bonum caeleste, de qua n. 886, 3728, 4582, 4638, 9474, 9780; ex significatione ‘quadrantis hinis’ quod sit quantum ad conjunctionem, nam per ‘quattuor’ significatur conjunctio, n. 9601, 9674, inde quadrans seu quarta pars est quantum satis ad illam; epha et in erant mensurae, et per mensuras significatur quantitas rei de qua agitur; per epham, quae erat mensura similae, tritici, et hordei, quantitas boni, et per hinem, quae erat mensura vini et olei, quantitas veri; quod decima ephae sit quae intelligitur, constat ex Lev. 6:13 [KJV 20], et alibi. Inde patet quod per ‘decimam similae mixtae oleo tuso quadrantis hinis’ significetur bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem. Quid spirituale et quid caeleste, videantur loca citata n. 9277.

Poznámky pod čarou:

1. est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9601

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9601. ‘Et latitudo quattuor in cubito’: quod significet conjugium veri cum bono, constat ex significatione ‘latitudinis’ quod sit verum. de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, et ex significatione ‘quattuor’ quod sint conjunctio, de qua n. 1686, 8877, ita conjugium, nam conjunctio veri et boni dicitur conjugium caeleste, n. 2173, 2618, 2728, 2729, 2803. Quod quattuor sint conjunctio seu conjugium, est quia is numerus ex duobus in se multiplicatis 1 existit, et duo sunt conjunctio. n. 5194, 8423; et numeri multiplicati simile cum simplicibus ex quibus sunt significant, 2 ut mox supra n. 9600 dictum est; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur 3 in locis n. 9488 citatis.

Poznámky pod čarou:

1. exsurgit before ex duobus

2. The Manuscript places this before numeri.

3. ex locis citatis, n 9488

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.