Bible

 

Exodus 29:3

Studie

       

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10126

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10126. ‘Ad sanctificandum illud’: quod significet sic Dominus ibi, constat ex significatione ‘sanctificare’ quod sit repraesentare Dominum et sancta quae ab Ipso, ita praesentiam Ipsius in caelo et in Ecclesia, de qua supra n. 10111; quod repraesentatur, hoc in sensu interno significatur; Verbum 1 in littera consistit ex repraesentativis caelestium et spiritualium, quae sunt caeli et Ecclesiae, et ideo in sensu interno significant illa; inde vocari potest Verbum Domini quasi caelum in ultimis, nam in ultimis caeli omnia quae videntur et audiuntur 2 sunt repraesentativa talium quae loquuntur et cogitant angeli in caelis superioribus, quae omnia se referunt ad vera fidei et ad bona amoris; causa quod in caeli ultimis talia 3 repraesentativa 4 sint, est quia illi qui in ultimis caeli sunt non capiunt interiora sapientiae angelicae, sed modo talia quae repraesentant illa; etiam secundum ordinem Divinum est ut 5 cum superiora delabuntur in inferiora, vertantur in similia 6 et sic sistantur 7 coram sensibus externis, ita accommodata cujusvis captui; inde est quod Verbum in ultimis, hoc est, in sensu litterae sit repraesentativum, et inde significativum caelestium et spiritualium quae in caelis superioribus, et quod per id quoque sistatur accommodatum captui hominum; sic etiam inservit pro basi et fundamento caelis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts enim.

2. audiuntur et quae videntur

3. coeli ultimis altered to coelis

4. The Manuscript inserts haec.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. talia

7. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.