Bible

 

Exodus 29:28

Studie

       

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10136

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10136. ‘Et decima similae mixtae oleo tuso, quadrans hinis’: quod significet bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem, constat ex significatione ‘decimae ephae’ quod sit quantum satis et quantum ad usus, de qua n. 8468, 8540, 9757; ex significatione ‘similae’ quod sit verum ex bono, de qua n. 9995, hic verum ex bono caelesti, quod verum vocatur 1 bonum spirituale; ex significatione ‘olei’ quod sit bonum caeleste, de qua n. 886, 3728, 4582, 4638, 9474, 9780; ex significatione ‘quadrantis hinis’ quod sit quantum ad conjunctionem, nam per ‘quattuor’ significatur conjunctio, n. 9601, 9674, inde quadrans seu quarta pars est quantum satis ad illam; epha et in erant mensurae, et per mensuras significatur quantitas rei de qua agitur; per epham, quae erat mensura similae, tritici, et hordei, quantitas boni, et per hinem, quae erat mensura vini et olei, quantitas veri; quod decima ephae sit quae intelligitur, constat ex Lev. 6:13 [KJV 20], et alibi. Inde patet quod per ‘decimam similae mixtae oleo tuso quadrantis hinis’ significetur bonum spirituale ex caelesti quantum ad conjunctionem. Quid spirituale et quid caeleste, videantur loca citata n. 9277.

Poznámky pod čarou:

1. est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9674

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9674. ‘Et dabis illud super quattuor columnas schittim’: quod significet bonum meriti, quod solius Domini, conjungens et sustentans constat ex significatione ‘quattuor’ quod sint conjunctio, de qua n 1686, 8877; quod ‘quattuor’ sint conjunctio, est quia is numerus ex duobus in se multiplicatis exsurgit, et per numeros multiplicatos idem significatur quod per numeros simplices ex quibus, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod duo sint conjunctio, videatur n. 5194, 8423; ex significatione ‘columnarum’ quod sint sustentatio, de qua sequitur; et ex significatione ‘ligni schittim’ quod sit bonum meriti, quod solius Domini, de qua n. 9472, 9486; quod id bonum sit unicum bonum quod regnat in caelo, videatur n. 9486, ita quoque quod sustentat caelum 1 . Quod ‘columnae’ significent sustentationem, est quia sustentabant velum, sicut asseres etiam ex lignis schittim cortinas 2 habitaculi, n. 9634.

[2] Per ‘columnas’ in spirituali sensu significantur illa quae sustentant caelum et Ecclesiam, quae sunt bona amoris et 3 bona fidei a Domino; haec per ‘columnas’ significantur apud Davidem,

Ego rectitudinibus judicabo; liquescentes terrae, et omnes habitatores ejus, Ego firmabo columnas ejus, Ps. lxxv [3, ] 4 [KJV 2, 3]:

apud Hiobum, Deus Qui tremefacit terram e loco suo, eo 4 ut columnae ejus contremiscant, 9:6;

‘columnae terrae’ pro bonis et veris 5 quae sustentant Ecclesiam, nam ‘terra’ in Verbo est Ecclesia, n. 9325; quod non telluris columnae sint quae contremiscent, patet: 6 apud Johannem, Qui vicerit, eum faciam columnam in templo Dei Mei, et foras non exibit amplius; et scribam super eo nomen Dei Mei, et nomen urbis Dei Mei, novae Hierosolymae quae descendit e caelo a Deo Meo, et nomen Meum novum, Apoc. 3:12 7 ;

‘columna in templo’ pro bonis et veris Ecclesiae, quae etiam sunt ‘nomen Dei’, et ‘nomen urbis novae Hierosolymae’ 8 ; quod ‘nomen Dei’ sit omne bonum et verum Ecclesiae, seu omne in complexu per quod colitur Dominus, videatur n. 2724, 3006, 6674, 9310.

Poznámky pod čarou:

1. illud

2. aulaea

3. The Manuscript inserts inde.

4. ita

5. bonis, and inserts illis

6. The Manuscript inserts et.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts tum nomen novum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.