Bible

 

Exodus 29:2

Studie

       

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10152

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10152. ‘Et Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Mihi’: quod significet repraesentativum Domini in utrisque quoad opus salvationis, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad bonum caeleste, de qua n. 9806, 1 9946, 10068, et ex repraesentatione ‘filiorum Aharonis’ quod sint Dominus quoad bonum spirituale, de qua n. 10017, 10068, ita in caelis utrisque, tam superioribus quam inferioribus; nam sive dicas bonum caeleste, sive regnum caeleste, sive caelos superiores, idem est, et quoque sive dicas bonum spirituale, sive regnum spirituale, sive caelos inferiores, idem est; de caelis superioribus et inferioribus videantur quae 2 mox supra n. 10150, 10151, dicta sunt; et ex repraesentatione ‘sacerdotii’ quod sit opus salvationis Domini, de qua n. 9809, 10017; inde patet quod per ‘sanctificare Aharonem et filios ejus ad fungendum sacerdotio Jehovae’ significetur repraesentativum Domini in caelis utrisque quoad opus salvationis.

[2] Licet 3 4 adhuc aliqua de opere salvationis Domini dicere: notum est in Ecclesia quod Dominus sit Salvator et Redemptor generis humani, sed paucis notum est quomodo id intelligendum est; qui in externis Ecclesiae sunt credunt quod Dominus mundum, hoc est, genus humanum, redemerit 5 per sanguinem Suum, per quem intelligunt passionem crucis; sed qui in internis Ecclesiae sunt sciunt quod per sanguinem Domini nemo salvetur sed per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Domini; qui in intimis Ecclesiae sunt, 6 per sanguinem Domini intelligunt Divinum Verum procedens ab Ipso, et per passionem crucis intelligunt ultimum tentationis Domini, per quod prorsus subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum Suum, hoc est, id Divinum fecit; et quod per id redemerit et salvaverit omnes qui se regenerari per vitam secundum praecepta fidei et charitatis ex Verbo Ipsius patiuntur; per ‘sanguinem Domini’ etiam in sensu interno, secundum 7 quem angeli in caelis percipiunt Verbum, intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 4735, 8 5476, 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9 9393, 10026, 10033.

[3] Sed quomodo salvatus et redemptus est 10 homo a Divino, per quod subjugaverit inferna ac glorificaverit Humanum Suum, nemo scire potest nisi sciat quod apud unumquemque hominem sint angeli e caelo ac spiritus ab inferno, et quod nisi illi adsint apud hominem jugiter, homo non possit aliquid cogitare et aliquid velle; et sic quod homo quoad interiora sua sit vel sub dominio spirituum qui ab inferno vel sub dominio angelorum e caelo; cum hoc primum notum est, tunc sciri potest quod nisi Dominus prorsus subjugaverit inferna, et omnia tam ibi quam in caelis redegerit in ordinem, nemo salvari potuerit; pariter nisi Dominus Humanum Suum Divinum fecerit, et per id Sibi acquisiverit Divinam Potestatem 11 super inferna et super caelos in aeternum; nam absque Divina Potestate nec inferna nec caeli in ordine teneri possunt; potentia enim per quam existit aliquid, erit perpetua ut subsistat, nam subsistentia est 12 perpetua existentia;

[4] ipsum Divinum, quod Pater vocatur, absque Divino Humano, quod 13 dicitur Filius, id non efficere potuit 14 , quoniam ipsum Divinum absque Divino Humano non pertingere potest ad hominem, ne quidem ad angelum, cum humanum genus se prorsus removit a Divino, ut factum est in fine temporum, cum amplius nulla fides et nulla charitas, quapropter tunc Dominus in mundum venit, ac restauravit omnia, et hoc ex Humano Suo, ac ita salvavit et redemit hominem per fidem et amorem in Dominum a Domino; hos enim Dominus ab infernis et a damnatione aeterna detinere potest, non autem illos qui rejiciunt fidem et amorem ab Ipso in Ipsum, nam hi rejiciunt salvationem et redemptionem.

[5] Quod ipsum Divinum per Divinum Humanum id faciat, constat ex pluribus locis in Verbo, ut ab illis ubi Divinum Humanum, quod est Filius Dei, vocatur dextra et bracchium Jehovae, et ubi dicitur quod Domino omnis potestas in caelis et in terris; quod Dominus dicatur ‘dextra’ et ‘bracchium Jehovae’, videatur n. 10019, et quod Ipsi omnis potestas in caelis et in terris, n. 10089; quod Dominus ex 15 Divino Humano subjugaverit inferna, ac redegerit omnia ibi et in caelis in ordinem, et simul tunc glorificaverit Humanum Suum, hoc est, Divinum id fecerit, citata n. 9528, et n. 9715, 9809, 9937, 10019; et quod ipsum Divinum, quod Pater vocatur, per Divinum Humanum id effecerit, patet apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; et Verbum caro factum est et habitavit inter nos, 1:1-3, 14; quod ibi Dominus quoad Divinum Humanum sit qui vocatur ‘Verbum’, patet, nam dicitur ‘Verbum caro factum est’: et porro, Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, vers. 16 18: et alibi apud eundem,

Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37:

et apud eundem,

Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me; abhinc cognovistis Patrem et vidistis Ipsum; qui videt Me videt Patrem, 14:6, 7, 9:

et apud Matthaeum, Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, 11:27.

Ex his nunc constare potest quid opus salvationis et redemptionis, et quod id sit ex Divino Humano Ipsius.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. de illis

3. The Manuscript inserts hic.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts et salvaverit.

6. si ut sunt angeli in coelis,

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. sit

11. inde Ipsi Divina potestas

12. est enim subsistentia

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. potest

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10151

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10151. ‘Et altare’: quod significet receptivum Divini a Domino in caelis superioribus, constat ex significatione ‘sanctificare’ 1 quod sit receptivum Divini a Domino, de qua supra n. 10149, et ex significatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9964, hic quoad Divinum Bonum procedens ab Ipso in caelis ubi id recipitur, ita in caelis superioribus, nam ibi recipitur Dominus quoad Divinum Bonum; in caelis autem inferioribus recipitur Dominus quoad Divinum Verum, secundum illa quae mox supra n. 10150 ostensa sunt.

[2] Sciendum est quod quicquid repraesentabat Ipsum Dominum, hoc etiam repraesentaverit caelum, nam Divinum procedens a Domino receptum ab angelis 2 facit caelum; ipsi angeli quoad eorum proprium non faciunt caelum sed quoad Divinum quod recipiunt a Domino; quod ita sit, constare potest ex eo quod quilibet eorum ibi agnoscat, credat, et quoque percipiat 3 , quod nihil boni 4 ab ipsis sit sed a Domino, et quod quicquid ab ipsis, non sit bonum; ita prorsus secundum doctrinale Ecclesiae quod omne bonum desuper veniat; quia ita, sequitur quod Divinum Domini sit quod facit vitam caelestem apud illos, proinde quod facit caelum; inde constare potest quomodo intelligendum quod Dominus sit omne in omnibus caeli, tum quod Dominus habitet ibi in Suo; ut et quod per ‘angelum’ in Verbo significetur aliquid Domini, de quibus in praecedentibus passim actum est.

[3] Similiter se habet cum Ecclesia: homines ibi quoad eorum proprium non faciunt Ecclesiam sed quoad Divinum quod recipiunt a Domino, nam quilibet ibi qui non agnoscit et credit quod omne bonum amoris et verum 5 fidei sit a Deo, non est ab Ecclesia; vult enim amare Deum a se, et credere in Deum a se, quod tamen nemo potest; inde quoque patet quod Divinum Domini faciat Ecclesiam, sicut facit caelum; est quoque Ecclesia caelum Domini in terris; inde quoque Dominus in Ecclesia est omne in omnibus, sicut in caelo, et habitat ibi in Suo apud homines, sicut apud angelos in caelo; etiam homines Ecclesiae qui ita recipiunt Divinum Domini amore et fide, fiunt angeli caeli post vitam in mundo, et non alii.

[4] Quod Divinum Domini faciat regnum Ipsius apud hominem, hoc est, caelum et Ecclesiam apud illum, etiam docet Dominus apud Johannem,

Spiritus veritatis apud vos manebit et in vobis erit; et cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis, 14 [17, ] 20;

‘Spiritus veritatis’ est Divinum Verum' procedens a Domino, de quo dicitur quod id ‘manebit in vobis’, et dein quod Ipse in Patre, et illi in Ipso, et Ipse in illis, quibus significatur quod 6 erunt in Divino Domini et Divinum Domini in illis; quod Divinum Humanum 7 sit quod ibi intelligitur, patet: et alibi apud eundem,

Manete in Me, etiam Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso nisi 8 manserit in vite, ita neque vos nisi in Me manseritis; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam, 15:4 [, 5].

Poznámky pod čarou:

1. hic altare,

2. The Manuscript inserts ibi.

3. agnoscit, credit, et quoque percipit

4. boni, and inserts bonum

5. quod amoris, et omne verum quod

6. Ego in Patre, et vos in Me, et Ego in vobis, ita

7. The Manuscript inserts Domini.

8. semet, ni

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.