Bible

 

Exodus 29:12

Studie

       

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10262

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10262. ‘Hinem’: quod significet conjunctionis quantum, constat ex significatione ‘hinis’ quae erat mensura liquidorum, hic olei, quod sit conjunctionis quantum, per ‘oleum’ enim significatur Divinum Bonum caeleste Domini, quod est ipsum conjunctivum omnium in caelis, inde per mensuram ejus significatur conjunctionis quantum, et conjunctionis omne. Quod Divinum Bonum caeleste Domini sit ipsum conjunctivum omnium, est quia id est ipsum esse vitae omnium; vivificat enim omnia per Divinum Verum procedens ex Divino illo Bono, et vivificat secundum receptionis quale; angeli sunt receptiones, et quoque homines; vera et bona apud illos dant quale 1 , secundum id enim fit receptio, ita conjunctio.

[2] 2 Binae mensurae quae in usu sancto, memorantur in Verbo, una pro liquidis, quae vocabatur hin, altera pro siccis, quae vocabatur ephah; per hinem mensurabatur oleum et vinum, et per epham farina 3 et simila; mensura hin, quae pro oleo et vino, dividebatur in quattuor, at mensura ephah dividebatur in decem; quod mensura hin divisa fuerit in quattuor, erat causa ut significaret conjunctivum, nam quattuor sunt conjunctio; quod autem mensura ephah divisa fuerit in decem, erat causa ut significaret receptivum, cujus quale designabatur per numeros, nam ‘decem’ significant multum, omne, et plenum; quod ‘quattuor’ sint conjunctio, videatur n. 8877, 9601, 9674, 10136, 10137 et quod ‘decem’ sint multum, omne, et plenum, aeque ac centum, n. 1988, 3107, 4400, 4638, 8468, 8540, 9745, 10253.

[3] Quod mensura hin fuerit pro oleo et vino in sacrificiis, et quo divisa fuerit in quattuor, mensura autem ephah pro 4 farina et simila, quae pro minhah in sacrificiis, et quod divisa fuerit in decem, constare potest in Exodo 29:40;

in Lev. 5:11, 23:13;

in Num. 15:3-10, 28:5, 7, 14. Ex his patet quod per ‘hinem’ significetur quantum conjunctionis, et per ‘epham’ quantum receptionis; oleum etiam conjungebat similam, et haec recepit, nam in minhah erat oleum et simila.

[4] Erant praeterea aliae mensurae quae in communi usu, tam pro siccis quam pro liquidis; mensurae pro siccis vocabantur homer et omer, et mensurae pro liquidis korus et bathus; homer continebat decem ephas, et ephah decem omeres; korus 5 autem continebat decem bathos, et bathus decem minores partes, de quibus videatur Exod. 16:36; Ezech. 45:11, 13, 24;

[5] at apud Ezechielem, ubi 6 de novo templo, exstat alia divisio ephae et bathi, ibi ephah et bathus non dividuntur in decem, sed in sex; et hin ibi correspondet ephae, ut 7 patet apud illum prophetam 45:13, 14, 24, 46:5, 7, 11, 14; causa est quia ibi non agitur de bono caelesti et ejus conjunctione, sed de bono spirituali et hujus conjunctione, et 8 in regno spirituali correspondent numeri duodecim, sex, et tria, quoniam per 9 illos significantur omnia, et cum praedicantur de veris et bonis, omnia veri et boni in complexu; quod illa significentur per ‘duodecim’, videatur n. 3272, 3858, 3913, 7973, quod etiam per ‘sex’, n. 3960 fin. , 7973, 8148, 10217, similiter per ‘tria’, per qui significatur a principio ad finem, ita plenum, et quoad res, omne, n. 2788, 4495, 5159, 7715, 9825, 10127; quod hi numeri 10 similia involvant, est quia numeri majores simile 11 significant cum simplicibus a quibus per multiplicationem existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973.

[6] Quoniam per ‘hinem’ significatur quantum conjunctionis etiam cum vero spirituali, ideo quoque ad minham 12 in sacrificiis ex ariete 13 sumebatur tertia pars hinis olei, et ad libamen tertia pars vini, Num. 15:6, 7, per ‘arietem’ enim significatur bonum spirituale, n. 2830, 9991. Ex his nunc iterum manifeste patet quod per numeros in Verbo significentur res; ad quid alioquin 14 fuisset designatio quantitatis et mensurae per numeros toties apud Moschen, et 15 apud Ezechielem, et alibi?

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts illorum.

2. The Manuscript inserts Erant.

3. seu

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. etiam

6. novo Templo agitur

7. constare potest

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

9. illa

10. simile significent

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. pro ariete in sacrificiis

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. foret

15. The Manuscript inserts alia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Numeri 27

Studie

   

1 Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :

3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.

4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.

5 Qui dixit ad eum :

6 Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.

7 Ad filios autem Israël loqueris hæc :

8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.

9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.

11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.

12 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.

13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :

14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.

15 Cui respondit Moyses :

16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :

17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.

18 Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.

19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :

20 et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.

21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.

22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.

23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.