Bible

 

Exodus 29:11

Studie

       

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10282

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10282. ‘In generationes vestras’: quod significet in omnibus Ecclesiae, constat ex significatione ‘generationum’ cum de filiis Israelis, per quos significatur Ecclesiae, quod sint qui ab Ecclesia, de qua n. 10212, ita abstracte a personis, quae sunt Ecclesiae. Abstracte a personis dicitur, quia Divina quae procedunt a Domino, faciunt Ecclesiam, et prorsus nihil hominis; apud hominem quidem influunt, sed usque non fiunt hominis, sed sunt Domini apud hominem; quoniam ita est, 1 angeli cum inter se loquuntur, abstracte a personis loquuntur; 2 ideo nec nomen alicujus personae de qua memoratur in Verbo, intrat caelum, sed res quae per personam ibi significatur; quod omnia nomina personarum 3 et locorum in Verbo significent res, videatur n. 1888, 4442, 4 5095, 5225, et quod nomina non intrent caelum, n. 1876, 6516, 10216.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts ideo.

2. quapropter

3. The Manuscript inserts ut.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.