Bible

 

Exodus 29

Studie

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10150

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10150. ‘Et sanctificabo tentorium conventus’: quod significet receptivum Domini 1 in caelis inferioribus, constat ex significatione ‘sanctificare’ quod sit receptivum Divini Domini, de qua mox supra n. 10149, et ex significatione ‘tentorii conventus’ quod sint caeli, de qua n. 3478, 9457, 9481, 9485, 9963; quod sint caeli inferiores, est quia per ‘altare’ significantur 2 caeli superiores, videatur mox infra n. 10151. Quid caeli inferiores et caeli superiores, hic paucis dicetur: caeli distincti sunt in duo regna, caeleste et spirituale; regnum caeleste facit caelos superiores, et regnum spirituale caelos inferiores; bonum essentiale regni caelestis est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, at bonum essentiale regni spiritualis est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei; haec regna inter se differunt sicut intellectuale et voluntarium apud hominem regeneratum, in genere sicut bonum et verum, sed qualis illa differentia est, constare potest ex illis quae de binis illis regnis in locis citatis n. 9277, tum n. 9543, 9688, 9992, 10005, 10068, ostensa sunt; involuntarium etiam est intimum hominis, nam id est ipse homo, intellectuale autem est adjacens et inserviens, ita est exterius; quod interius est etiam dicitur superius, et quod 3 est exterius dicitur inferius; quod regnum caeleste correspondeat voluntario, et regnum spirituale intellectuali apud hominem regeneratum, videatur n. 9835. Ex his patet quid intelligitur per caelos inferiores et quid per caelos superiores.

Poznámky pod čarou:

1. Divini Domini altered to Divini a Domino

2. significantur altered to significabantur

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10005

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10005. ‘Pallio ephodi’: quod significet medium illius regni, constat ex significatione ‘pallii’ quod sit Divinum Spirituale mediate procedens ex Divino Caelesti, ita medium regni spiritualis, de qua n. 9825; quod dicatur ‘pallium ephodi’, est quia pallium pertinebat ad ephodum, ‘distinguebatur etiam’ a tunica per cingulum; erant enim duo cingula, unum commune pro ephodo et simul pallio, alterum pro tunica solum, quod significabat quod illa regni spiritualis, quae repraesentabantur per tunicam, distincta essent ab illis quae repraesentabantur per pallium et simul per ephodum; cingulum 1 seu balteus significat vinculum commune, per quod in nexu tenentur interiora, n. 9828, et quoque per quod separatur unum ab altero, n. 2 9944.

[2] Cum his ita se habet: sunt tria quae ordine consequuntur seu succedunt; illa tria in caelis vocantur caeleste, spirituale, et naturale inde; caeleste est bonum amoris in Dominum, spirituale est bonum charitatis erga proximum, ac naturale inde est bonum fidei; caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, constituit intimum seu tertium caelum, spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, constituit medium seu secundum caelum, et naturale inde, quod est bonum fidei, constituit ultimum seu primum caelum; quoniam vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini, n. 9814, ex dictis patet quid tunica repraesentavit, et quid pallium, ac quid ephodum, quod nempe tunica repraesentaverit medium uniens regni spiritualis cum regno caelesti, quapropter etiam illa per cingulum distincta fuit a pallio et ephodo, quae repraesentabant regnum spirituale internum et externum; de tunica, videatur n. 9826, 9942, de pallio, n. 9825, et de ephodo, n. 3 9824.

[3] Idea hujus rei etiam haberi potest ex illis quae de tentorio conventus, per quod repraesentatum est caelum in quo Dominus, prius ostensa sunt; per intimum ejus, ubi arca testimonii, repraesentatum est intimum seu tertium caelum, per habitaculum, quod erat extra velum, repraesentatum est medium seu secundum caelum, et per atrium tertium seu ultimum caelum; ita quoque caeleste, spirituale, et naturale inde; medium autem uniens caeli intimi et 4 medii repraesentabatur per velum inter sanctum et sanctum sanctorum, simile quod 5 per tunicam super Aharone; de intimo tentorii, ubi arca, videatur n. 9485, de habitaculo, quod extra velum, n. 9594, 9632, de atrio, n. 9741, et de velo, quod sit medium uniens caeli intimi et medii, n. 9670, 9671. 6

[4] Adhuc melior idea de illis capi potest ex correspondentia hominis cum caelis, quod omnium quae apud hominem, correspondentia sit cum omnibus in caelis, videantur quae ad finem plurium capitum prius ostensa sunt; caput apud hominem correspondet intimo seu tertio caelo, ubi est caeleste bonum, pectus usque ad lumbos correspondet medio seu secundo caelo, ubi est spirituale bonum, ac pedes correspondent ultimo seu primo caelo, ubi est naturale bonum; collum autem ex correspondentia est medium uniens intimi caeli et medii, n. 9913, 9914; similiter ac velum in tentorio 7 ; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496. Ex his nunc constare potest cur tunica per cingulum distincta fuit a pallio et ephodo, et quoque cur pallium dicitur ‘pallium ephodi’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts enim.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ac coeli

5. The Manuscript inserts repraesentatum est.

6. The Manuscript inserts et quod similiter tunica quae Aharonis, Arcana Coelestia 9916 [? 9826 intended]

7. caput deletes hominem correspondet coelesti quod est intimi seu tertii coeli, pectus usque ad lumbos correspondet spirituali quod est medii seu secundi pectus usquenaturali quod est ultimi seu primi coeli, collum autem ex correspondentia est medium uniens intimi coeli cum medio; Arcana Coelestia 9913, 9914, similiter coeli, ac pedes ac velum in Tentorio, et similiter ac tunica quae Aharonis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.