Arcana Coelestia # 9859
9859. ‘Sicut opus ephodi facies illud’: quod significet continuum 1 externo regni spiritualis, constat ex repraesentatione ‘ephodi’ quod sit Divinum Verum in regno spirituali in forma externa, in quod desinunt interiora, de qua n. 9824, proinde externum illius regni; continuum ejus significatur per ‘sicut opus ephodi’, ut quoque n. 9838.
Poznámky pod čarou:
1. Regno spirituali, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition