Bible

 

Exodus 28:32

Studie

       

32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9717

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9717. ‘Quadratum erit altare’: quod significet sic justum, constat ex significatione ‘quadrati’ quod sit justum, de qua sequitur, et ex significatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum Domini et cultus Ipsius; inde per ‘quadratum erit altare’ significatur justum 1 in Domino, et inde in cultu; cultus dicitur justus 2 cum bonum et verum quae in illo 3 , sunt a Domino et non ab homine, nam a Domino solo justum, n. 9263. Quod ‘quadratum’ sit justum, originem ducit ex repraesentativis in altera vita; ibi bona sistuntur ut rotunda, ac bona externi hominis, quae 4 dicuntur justa, ut quadrata; vera autem et recta sistuntur ut linearia et 5 triangularia; inde nunc est quod per ‘quadratum’ significetur justum, sicut etiam per quadratum altaris suffitus, Exod. 30:2 6 ;

tum per 7 quadratum duplicatum pectoralis judicii, Exod. 28:16; ut et per quod nova Hierosolyma esset quadrangularis, 8 Apoc. 21:16;

nova Hierosolyma ibi est Nova Domini Ecclesia, huic nostrae successura; ejus bonum externum, quod est justum, significatur per ‘quadrangulare’.

Poznámky pod čarou:

1. repraesentativum justi

2. qui justus est

3. cultus

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. ac ut

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. perque

8. The Manuscript inserts longitudo ei tanta, quanta latitudo, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.