Bible

 

Exodus 28:12

Studie

       

12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9943

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9943. ‘Et facies cidarim byssi’: quod significet sapientiam ibi, constat ex significatione ‘cidaris’ quod sit intelligentia, et cum de Domino, Qui hic per ‘Aharonem’ repraesentatur, quod sit sapientia, de qua n. 9827, et ex significatione ‘byssi’ quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469; ex illo enim vero est sapientia, quae hic per ‘cidarim’ significatur; omnis enim sapientia ac intelligentia est ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini; alia sapientia et intelligentia, quae sapientia et intelligentia, non datur, quia non aliunde 1 intelligentia est scire et intelligere vera Divina, ac postea fidem illis habere, ac sapientia est velle 2 et amare illa, et inde vivere secundum illa.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts nam.

2. The Manuscript inserts illa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.