Bible

 

Exodus 27:18

Studie

       

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 70

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

70. Quod pedes dicti sint "similes chalcolibano", est quia chalcolibanum est aes levigatum micans ex quodam igneo, et "aes" in Verbo significat bonum naturale. Sunt metalla aeque significativa ac reliqua in Verbo; "aurum" ibi significat bonum caeleSte, quod est bonum intimum; "argentum" significat verum ejus, quod est bonum spirituale; "aes" bonum naturale, quod est bonum ultimum; et "ferrum" verum ejus, quod est verum naturale. Quod metalla significent illa, est ex correspondentia; apparent enim in caelo plura fulgentia sicut ex auro et argento, et quoque plura sicut ex aere et ferro, et notum est ibi quod per illa significentur memorata bona et vera. Inde est, quod antiqui, qui in scientia correspondentiarum fuerunt, appellaverint saecula secundum illa metalla; primum saeculum, "Aureum", quia tunc regnabat innocentia, amor, et inde sapientia; secundum autem saeculum, "Argenteum", quia tunc regnabat verum ex illo bono, seu bonum spirituale, et inde intelligentia; tertium saeculum, "Aeneum" seu "Cupreum", quia tunc regnabat modo bonum naturale, quod est justum et sincerum moralis vitae; ultimum autem saeculum vocabant "Ferreum", quia tunc regnabat modo verum absque bono, et cum id regnat, tunc quoque regnat falsum: haec omnia ex significatione spirituali illorum metallorum.

[2] Ex his constare potest quid significatur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam

Cujus "caput erat ex auro, pectus et brachia ex argento, venter et latus ex aere; crura ex ferro, et pedes partim ex ferro partim ex luto" (Daniel 2:32, 33);

quod nempe status ecclesiae quoad bonum et Verum, a primo tempore usque ad ultimum ejus; ultimum ejus fuit quando Dominus in mundum venit. Quando scitur quod "aurum" significet bonum caeleste, "argentum" bonum spirituale, "aes" bonum naturale, et "ferrum" verum naturale, sciri possunt plura arcana in Verbo ubi illa metalla nominantur:

Ut quid significatur apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam praefecturam tuam pacem, et exactores tuos justitiam" (60:17).

[3] Sed quia de significatione "aeris", quod sit bonum naturale, hic agitur, velim modo aliqua loca adducere, ubi "aes" nominatur et id bonum significat.

Apud Mosen,

"Ascher acceptus fratribus suis, et intingens in oleum pedem suum; ferrum et aes calceus tuus, et sicut dies tui fama tua" (Deuteronomius 33:24, 25);

"Ascher" ut una tribus significat felicitatem vitae et jucundum affectionum (n. 3938, 3939, 6408); "intingere in oleum pedem" significat jucundum naturale, "oleum" jucundum, (n. 9954), "pes" naturale (ut mox supra, n. 69); "ferrum et aes calceus", significat infimum naturale ex vero et bono, "calceus" est infimum naturale (n. 1748, 1860, 6844), "ferrum" est verum ejus et aes est bonum ejus (ut supra).

(Apud eundem, )

"Jehovah Deus tuus introducturus est te in terram opimam terram e cujus lapidibus ferrum et e cujus montibus excides aes" (Deuteronomius 8:7, 9).

Apud Jeremiam,

"Dabo te populo huic in murum aeris munitum, ut oppugnent te, et non praevaleant tibi" (15:20 1 ).

Apud Ezechielem,

" 2 Javan, Thubal et Meschech mercatores tui, cum anima hominis et vasis aeris dederunt negotiationem tuam" (27:13):

agitur in eo capite de mercaturis Tyri, per quas significantur cognitiones boni et veri; per nomina "Javan, Thubal et Meschech" significantur talia quae boni et veri sunt, de quibus cognitiones; "anima hominis" est verum vitae; "vasa aeris" sunt scientifica boni naturalis. (Quid per "Tyrum" significatur, videatur n. 1201: quid per "mercaturas", n. 2967, 4453: quid per "Thubal et Meschech", n. 1151: quid per "Javan", n. 1152, 1153, 1155: quid per "animam hominis", n. 2930, 9050, 9281: quid per "vasa", n. 3068, 3079, 3316, 3318.)

Apud eundem,

Pedes cheruborum erant "micantes sicut species aeris levigati" (1:7):

quid "cherubi", et quid "pedes", vide mox supra (n. 69).

[4] Apud eundem,

Vidi, et "ecce vir cujus aspectus sicut aspectus aeris, et filum lini in manibus... is stans in porta" (40:3):

ille angelus, quia mensus est murum et portas Domus Dei, quae significant externa ecclesiae, visus est aspectus ejus sicut aspectus aeris. Qui scit quod "aes" significet externum ecclesiae, quod in se est naturale, is aliquantum scire potuit cur

Altare holocausti obductum fuit ex aere, ac cribrum ex aere circum illud, et vasa ex aere (Exodus 27:1-4);

ut et cur

Magnum vas, quod mare vocabatur, cum duodecim bovibus sub illo, ac decem labra cum basibus, ut et omnia vasa tabernaculi pro Domo Dei, a Salomone facta sunt ex aere polito ( 3 1 Reg. 7:43-47).

[5] Qui scit quid "aes" significat, is in id arcanum etiam venire potest, cur mandatum fuit quod serpens aeneus poneretur ad aspiciendum a populo, de quo ita apud Mosen:

"Misit Jehovah serpentes in populum, qui momorderunt populum;... et dixit ad Mosen, Fac tibi serpentem, et pone eum super signum, et fiet, omnis qui morsus fuerit et aspexerit illum vivet. Et fecit Moses serpentem aeris, et posuit eum super signum; et factum est cum momordit serpens virum, et aspexit serpentem aeris, revixit" (Numeri 21:6, 8, 9).

Quod ille significaverit Dominum, docet Ipse apud Johannem:

"Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita Oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam" (3:14, 15).

Per "serpentem" significatur id quod est ultimum vitae apud hominem, et vocatur sensuale externum, quod est naturale; hoc ultimum, quia in Domino erat Divinum, ideo serpens aeris apud filios Israelis, apud quos omnia erant repraesentativa, factus est, et significabat quod si aspicerent in Divinum Humanum Domini, reviverent; hoc est, si crederent in Ipsum, vitam aeternam haberent, ut quoque Ipse Dominus docet.

(Quod "videre" in sensu spirituali sit credere, videatur etiam supra, n. 37, 68; et quod "serpens" sit sensuale externum, quod est ultimum vitae hominis, in Arcanis Caelestibus, n. 195, 196, 197, 6398, 6949, 10313.)

Quod "aes" et "ferrum" in Verbo etiam significent durum (Ut Esaias 48:4; Daniel 7:19; et alibi), videbitur in sequentibus.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2269

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2269. ‘Et dixit, Non perdam, si invenero ibi quadraginta quinque’: quod significet quod non periret si conjungi possint, constat ex significatione 'numeri ‘quadraginta quinque’ quod sit conjunctio; ostensum prius est quod numeri simplices significationem [suam] retineant etiam cum multiplicantur, et sic majores numeri similem ac minores; ita quoque ‘quadraginta quinque’, qui numerus per multiplicationem compositus est ex quinque in novem, et quia compositus est ex quinque in novem, significat idem ac quinque et novem 1 ; quod ‘quinque’ significent parum, n. 649 ostensum est, et quod ‘novem’ conjunctionem seu conjunctum, n. 2075; ita hic si aliquantum bona sint conjuncta veris. Quod numeri in Verbo significent res aut 2 status, constat ex illis quae supra n. 2252, de quinquaginta dicta sunt, 3 tum ex illis quae de numeris prius n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988 ostensa:

[2] quia ‘quinque’ significant parum, et ‘quadraginta quinque’ conjunctionem, ipsa expositio numerorum istorum in hoc versu talis est; dicitur enim ‘forte defuerint quinquaginta justis quinque’, quo significatur si aliquid minus esset, et dein ‘num disperdes in quinque totam urbem?’ quo significatur num pro parvo quod deest, peribunt? quia enim ‘quinque’ significant parum, non assumuntur dein quinque, sed dicitur, ‘non perdam si invenero ibi quadraginta quinque’, quo significatur quod non perirent si conjungi possent; quod hic dicantur quadraginta quinque, et non ‘si desint quinque in quinquaginta’ etiam causa est quia ‘quinque’ non solum significant parum, ut ostensum n. 649, ed etiam disjunctionem, ut quoque ostensum in Parte Prima n. 1686, quare ne significaretur disjunctio sed conjunctio, hic numerus, nempe quadraginta quinque nominatur, nam ‘quadraginta quinque’ est aliqua conjunctio, ut supra dictum; ita pulchre sequuntur singula in sua serie in sensu interno.

[3] Quod conjunctionem boni cum vero attinet, est arcanum quod non ita describi potest ut captu vulgari comprehendi queat; paucis modo dicendum; quo verum magis genuinum est et purum, eo bonum quod a Domino ei ut vasi recipienti melius inaptari potest, at quo verum minus genuinum et purum est, eo bonum a Domino minus 4 inaptari potest'; correspondebunt enim sibi mutuo; secundum correspondentiam fit conjunctio: bona nusquam possunt insinuari falsis, nec mala possunt veris ut vasis recipientibus, nam sunt contrariae indolis et naturae rejicit unum alterum, ut suum inimicum, immo si conarentur se conjungere, exspueret unum alterum, bonum nempe malum sicut venenum, et malum bonum sicut quoddam vomitale; talis inimicitia inter malum et bonum a Domino provisa est ne unquam commiscerentur, nam si commiscerentur, periret homo: in dolosis e hypocritis non procul ab est quin conjuncta sint, sed usque a Domino praecavetur ne conjungantur; quae causa est quod 5 dolosi et hypocritae 6 in altera vita prae omnibus aliis dira patiantur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has ac quinque et (deleted) ac novem.

2. The Manuscript has et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts qui.

6. The Manuscript inserts sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.