Bible

 

Exodus 27

Studie

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3068

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3068. ‘Declina quaeso cadum tuum’: quod significet submissionem scientificorum, constare potest a significatione 'declinare quod sit submittere, et a significatione ‘cadi’ quod sint scientifica; quod hydria seu cadus sint scientifica, inde est quia ‘aqua’ significat verum, n. 680, 739, 2702, et cadus est vas in quo aqua, sicut scientificum est vas in quo verum; omne enim scientificum est vas veri, et omne verum est vas boni; scientificum absque vero est vas vacuum, similiter verum absque bono, at scientificum in quo verum, et verum in quo bonum, est vas plenum; affectio quae est amoris, est quae conjungit ut insint ordine; nam amor est conjunctio spiritualis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 680

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

680. Quod bona et vera sint genuini cibi hominis, constare unicuivis potest; qui enim destituitur illis non vitam habet, sed est mortuus; cibi quibus anima ejus pascitur, cum mortuus, sunt jucunda ex malis et amoena ex falsis, quae sunt cibi mortis, tum ex rebus corporeis, mundanis et naturalibus, quae nihil vitae in se habent; et praeterea talis homo nec scit quid cibus spiritualis et caelestis, in tantum ut quoties nominatur ‘cibus’ aut ‘panis’ in Verbo, putet significari cibum corporeum; sicut in Oratione Domini, ‘Da nobis panem cotidianum’ putat solum esse victum corporis, et qui ulterius extendunt ideas, aiunt quoque esse cetera corporis necessaria, ut vestes, opes, et similia; immo disputant acriter quod non alius cibus intelligatur; cum tamen manifeste vident quod praecedentia et sequentia solum caelestia et spiritualia involvant et de regno Domini agatur, tum scire possunt quod Verbum Domini caeleste et spirituale sit;

[2] inde et ex similibus aliis constare satis potest quantum homo hodie corporeus est, et quod nihil non, sicut Judaei, quod in Verbo dicitur, in sensu materiali et crassissimo velit capere: Ipse Dominus clare docet quid in Ipsius Verbo significatur per ‘cibum et panem’; de cibo ita apud Johannem, Jesus dixit, Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dat, 6:27;

de pane, apud eundem,

Patres vestri comederunt man in deserto, et mortui sunt; hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex illo comedat et non moriatur: Ego sum Panis vivens qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum, 6:49-51, 58;

sed sunt hodie, sicut qui audiverunt hoc dicentes, Durus est hic sermo, quis potest audire?... et qui abiverunt retro et non amplius ambulabant cum Ipso, ibid. vers. 60, 66;

quibus Dominus dixit, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. vers. 63.

[3] Similiter se habet de ‘aqua’ quod significet spiritualia fidei, de qua ita Dominus apud Johannem,

Jesus dixit, Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, 4:13, 14;

sed sunt hodie, sicut mulier, cum qua Dominus apud fontem locutus, quae respondit, Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc ad hauriendum, ibid. vers. 15.

[4] Quod ‘cibus’ in Verbo nihil aliud significet quam cibum spiritualem et caelestem, qui est fides in Dominum et amor, constat a multis in Verbo locis, ut apud Jeremiam,

Manum suam extendit hostis super omnia desiderabilia Hierosolymae, quia vidit, gentes 1 venerunt in sanctuarium ejus, de quo praecepisti, Non venient in congregationem tibi; omnis populus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo ad recreandum animam, Thren. 1:10, 11;

ubi non alius panis et cibus intelligitur quam spiritualis, nam de sanctuario agitur:

apud eundem,

Clamavi ad amasios meos, ii deceperunt me; sacerdotes mei et seniores mei in urbe exspirarunt, quia 2 quaesiverunt cibum sibi, et reducerent animam suam, Thren. 1:19;

similiter:

apud Davidem,

Omnia illa Te exspectant, ad dandum cibum eorum in tempore suo; das illis, colligunt; aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. 104:27, 28;

[5] similiter pro cibo spirituali et caelesti:

apud Esaiam,

Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite sine argento et sine pretio, vinum et lac, 55:1;

ubi ‘vinum et lac’ pro potu spirituali et caelesti:

apud eundem,

Virgo concipiens et pariens filium et vocabis nomen Ejus Immanuel; butyrum et mel comedet, ad sciendum reprobare malum, et eligere bonum: erit, prae multitudine faciendi lac 1881-1885comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, 7:14, 15, 22; ibi ‘comedere mel et butyrum’ est caeleste spirituale; ‘residui’ pro reliquiis; de quibus quoque Malachias, Adducite omnes decimas ad domum thesauri, ut sit cibus in domo Mea, 3:10;

‘decimae’ pro reliquiis: de ‘cibi’ significatione ‘videantur plura, n. 56-58, n. 276.

Poznámky pod čarou:

1. The First Latin Edition has vidit gentes.

2. qui in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.