Bible

 

Exodus 27

Studie

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 71

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

71. "Et vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum. "Quod significet Divinum Verum in ultimis, constat ex significatione "vocis", cum a Domino, quod sit Divinum Verum (de qua n. 219, 220, 3563, 6971, 8813, 8914; et supra, n. 55); et ex significatione "aquarum", quod sint vera fidei, et quoque cognitiones veri (de qua n. 2702, 3058, 5668, 8568, 10238); et quia cognitiones veri sunt in ultimis, ideo per "vocem sicut (vox) aquarum multarum", quia de Domino, significatur Divinum Verum in ultimis. (Quod cognitiones et scientifica sint externi seu naturalis hominis, quia in luce mundi, ita in ultimis, videatur n. 5212; et in genere de illis in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 51). Quoniam nondum notum est quod "aquae "in Verbo significent vera fidei et cognitiones veri, ex causa fortassis quia remotum apparet, ideo velim paucis hic ostendere quod per "aquas" in Verbo illa intelligantur; quod etiam necessum est, quia absque cognitione quid "aquae" significant, non sciri potest quid significat Baptismus, nec quid lavationes in Ecclesia Israelitica, quarum mentio toties fit. "Aquae" significant vera fidei, quia "panis" significat bonum amoris.

Quod "aquae" et "panis" illa significent, est quia illa quae sunt nutritionis spiritualis exprimuntur in sensu litterae per talia quae sunt nutritionis naturalis; aquae enim et panis, per quae intelligitur omnis potus et omnis cibus in genere, nutriunt corpus, ac vera fidei et bonum amoris nutriunt animam; est quoque hoc ex correspondentia, nam cum "panis" et "aqua" leguntur in Verbo, angeli, quia spirituales, intelligunt illa quae eos nutriunt, quae sunt bona amoris et vera fidei.

[2] Hic aliqua loca afferre velim, ut sciatur quod "aquae" significent vera fidei, tum cognitiones veri:

- Apud Esaiam:

"Plena est terra scientia Jehovae, sicut aquae mare contegunt" (11:9);

apud eundem,

"Tunc haurietis aquas cum laetitia ex fontibus salutis" (12:3);

apud eundem,

"Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines; .... panis dabitur et aquae fideles" (33:15, 16);

apud eundem,

"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non, lingua eorum siti deficit: .... aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum; .... ut videant, et cognoscant, et attendant et intelligant" (41:17, 18, 20);

apud eundem,

"Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super natos" (44:3);

apud eundem,

"Exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, .... ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, cujus aquae non mentientur" (58:10 [, 11]);

apud Jeremiam:

"Duo mala fecit populus meus; Me deseruerunt, fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, quae non continent aquas" (2:13);

apud eundem,

"Magnates miserunt minorennes aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua, pudefacti sunt et ignominia affecti" (14:3);

apud eundem,

"Deseruerunt fontem aquarum vivarum Jehovam" (17:13);

apud eundem,

"Cum fletu venient, et cum 1 precibus adducam eos, ducam eos ad fontes aquarum in via recti" (31:9);

apud Ezechielem:

"Frangam baculum panis, . . . .et comedent panem pondere et in sollicitudine, et aquas mensura et stupore bibent, ut careant pane et aqua, et 2 desolentur vir et frater, et contabescant propter iniquitates" (4:16, 17; 12:18, 19: Esaias 51:14);

apud Amos,

"Ecce dies venient, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum Verbum Jehovae; vagabuntur a mari ad mare, .... et discurrent ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient; in die illo deficient virgines pulchra et juvenes siti" (8:11-13);

apud Sachariam,

"In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma" (14:8);

apud Davidem,

"Jehovah Pastor meus, non carebo; ad aquas quietum deducet me" (Psalm. 23 [1,] 2);

apud 3 Esaiam,

"Non sitient, .... aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut fluant aquae" ( 4 48:21);

apud 5 Davidem,

"Deus, mane quaero Te; sitit anima mea, . . . lassus sine aquis" (Psalmuss 63:2 [B.A. 1]);

apud eundem,

Jehovah "mittit Verbum suum, .... spirare facit ventum, ut fluant aquae" (Psalm. 147:18 6 );

apud eundem,

"Laudate Jehovam caeli caelorum, et aquae quae desuper caelis" (Psalm. 148:4);

apud Johannem,

Jesus venit ad fontem Jacobi; "venit mulier e Samaria ad hauriendum aquas; cui dixit Jesus, Da Mihi bibere; . . . si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Ipso ut daret tibi aquam viventem. Dicit Ipsi mulier, . . . Unde habes aquam viventem? .... Dixit ei Jesus, Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo, non sitiet in aeternum; et aqua quam Ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (4:7-15);

apud eundem,

Jesus dixit, "Si quis sitiverit, Venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina e ventre ipsius fluent aquae viventis" (7:37, 38);

in Apocalypsi,

"Sitienti dabitur e fonte aquae vitae gratis" (21:6);

et alibi,

Angelus ostendit illi "fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem ex throno Dei et Agni" (22:1);

et adhuc ibi,

"spiritus et Sponsa dicunt, (Veni); qui audit, dicat Veni; et qui sitit veniat; et qui vult, accipiet aquam vitae gratis" (22:17).

[3] Haec allata sunt, ut sciatur quod per "aquas" in Verbo significentur vera fidei, et inde quid per aquam Baptismi, de quo ita Dominus docet apud Johannem:

"Nisi homo generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (3:5);

"aquae" ibi sunt vera fidei, et "spiritus" est vita secundum illa (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209, seq.). Quia non notum fuerat quod "aquae" significarent vera fidei, nec quod omnia quae apud filios Israelis instituta fuerunt essent repraesentativa spiritualium, ideo creditum est quod per lavationes illis mandatas abstersa fuerint illis peccata, cum tamen ne hilum; repraesentabant modo purificationem a malis et falsis per vera fidei et vitam secundum illa (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3147, 5954, 10237, 10240). Ex his nunc patet quod per "vocem", quae sicut "vox aquarum multarum", intelligatur Divinum Verum; ut quoque apud Ezechielem,

"Ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, et vox Ipsius sicut vox aquarum multarum, et terra illustrata a gloria Ipsius" (43:2 7 );

apud Davidem,

"Vox Jehovae super aquis, .... Jehovah super aquis multis" (Psalmuss 29:3);

et in sequentibus in Apocalypsi,

"Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum" (14:2).

[4] Scio quod miraturi sint quidam quare in Verbo "aquae" nominantur, et non vera fidei, cum tamen Verbum docebit hominem de vita spirituali ejus; et si vera fidei loco "aquarum" dicta fuissent, scivisset homo quod non aquae Baptismi et lavationum aliquid ad purificationem hominis a malis et falsis fecissent: sed sciendum est quod Verbum, ut Divinum sit, et simul pro caelo et pro ecclesia, omnino naturale erit in littera; nam nisi naturale esset in littera, non foret per illud conjunctio caeli cum ecclesia, foret enim sicut domus absque fundamento, et sicut anima absque corpore; ultima enim concludunt omnia interiora et fundant illa (videatur supra, n. 41): homo etiam est in ultimis, et super ecclesia apud illum fundatur caelum. Inde nunc est quod talis stylus in Verbo sit; quare homo, cum cogitat spiritualiter ex naturalibus, quae sunt in sensu litterae Verbi, conjungitur caelo, cum quo non alioquin conjungeretur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10238

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10238. ‘Et dabis ibi aquas’: quod significet vera fidei per quae purificatio in naturali, constat ex significatione ‘aquarum’ quod sint vera fidei, de qua n. 28, 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, et ex significatione ‘labri’ 1 quod sit naturale, de qua supra n. 10235. Qui non scit quod ‘aquae’ significent vera fidei, perplura in Verbo non capiet, sicut quid significatur per quod nisi 2 homo generetur ex aqua et spiritu, non possit intrare in regnum Dei, Joh. 3:5;

qui per aquam ibi non aliud intelligunt quam aquam, credunt quod aqua baptismi sit per quam regeneratur homo, cum tamen aqua ad regenerationem nihil 3 facit sed verum fidei et bonum amoris, aqua enim solum abluit sordes corporis et nequaquam mala cordis.

[2] Qui non scit quod ‘aquae’ significent vera fidei, nec scire potest quid baptismus significat, credit enim quod externum illud salvet hominem, cum tamen externum nihil facit, sed internum quod significatur, quod est regeneratio per vera fidei; illi enim qui ab Ecclesia sunt distinguuntur a reliquis in universo terrarum orbe per baptismum, quoniam illi possunt per vera fidei regenerari, non autem qui extra Ecclesiam sunt, est enim intra Ecclesiam Verbum, in quo vera fidei.

[3] Qui non scit quod aquae significent vera fidei, nec scire potest quid intelligitur per aquas supra expansum et per aquas infra expansum, Gen. 1:6-10, cum tamen per aquas supra expansum' significantur vera fidei in interno homine, et per ‘aquas infra expansum’ vera fidei in externo; agitur enim in illo capite de nova creatione hominis Ecclesiae Antiquissimae, ita de ejus regeneratione.

[4] Qui non scit quod ‘aquae’ significent vera fidei, nec scire potest quid per ‘aquas’ 4 significatur apud Johannem, Qui bibit ex aqua quam Ego dabo non sitiet in aeternum; sed aqua quam Ego dabo fiet in eo fons 5 aquae salientis in vitam aeternam, 4:13, 14:

et apud Esaiam,

Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit; aperiam supra clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam; desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, 41:17, 18:

tum apud eundem,

Non sitient, aquas e petra effluere faciet illis; et findet petram ut effluant aquae, 48:20, 21;

et perpluries alibi. Sed videantur quae prius de his dicta et ostensa sunt, ut quod purificatio a malis et falsis fiat per vera fidei, n. 2799, 5954 fin. , 7044, 7918, 9089, 10229, quod etiam regeneratio, citata n. 9959, quod ‘baptismus’ significet regenerationem per vera fidei, n. 4255, 5120 fin. , 9089, quod purificatio fiat in naturali, n. 3147, 9572, et quoque regeneratio, citata n. 9325 fin.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts in qua aquae, .

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. faciat

4. intelligitur

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.