Bible

 

Exodus 26:34

Studie

       

34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9606

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9606. ‘Super ora aulaei unius ab extremitate in junctura’: quod significet unius sphaerae cum altera, nempe conjunctionem, constat ex significatione ‘orae aulaei ab extremitate in junctura’ quod sit ubi unum desinit et alterum incipit, ita confinium ubi duo se conjungunt; quod sit sphaera quae significatur, est quia in caelo sphaerae conjungunt; sunt enim sphaerae quae procedunt ex unaquavis societate angelica in caelo, et ex 1 unoquovis angelo in societate; sphaerae illae exhalant ex vita affectionum veri et boni cujusvis, et ad distantiam inde se effundunt; inde est quod spiritus et angeli ad distantiam cognoscantur quales sunt; angeli et societates angelicae secundum sphaeras illas conjunguntur et quoque 2 disjunguntur; similes enim sphaerae conjungunt, hoc est, similes affectiones veri et boni, et dissimiles disjungunt; sed videantur quae de sphaeris illis prius n. 1048, 1053, 1316, 1504-1520, 1695, 3 2401, 2489, 4464, 5179, 6206 fin. , 6598-6613, 4 7454, 8630, 8794, 8797, 9490-9492, 5 9498, 9534, ostensa sunt; sive dicas angelos ac angelicas societates ex quibus sphaerae, sive verum et bonum, idem est, nam sphaerae sunt ex affectionibus veri et boni, 6 ex quibus angeli sunt angeli a Domino. Sciendum est quod quantum sphaerae illae trahunt a Domino, tantum conjungant, sed quantum ex proprio angeli, tantum disjungant; inde patet quod solus Dominus conjungat.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts secundum sphaeras.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. in quibus angeli seu societates angelicae sunt a Domino

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.