Bible

 

Exodus 26:34

Studie

       

34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9604

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9604. ‘Quinque aulaea erunt conjuncta, quodvis ad alterum, et quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum’: quod significet communicationem veri cum bono et boni cum vero constantem, constat ex significatione ‘quinque’ quod sint omnia unius partis, nam pes decem significantur omnia 1 totius, n. 9595, et ex significatione ‘aulaeorum’ quod sint vera interiora fidei quae intellectualis novi, de qua etiam supra n. 9595; hinc quia ex decem aulaeis quinque et quinque erant conjuncta, ideo significatur per illa communicatio veri et boni, ac boni et veri, reciproca, nam communicationes erunt reciprocae, ut conjunctio conjugialis 2 veri et boni sit. Similia 3 per haec significantur quae per ea quae sunt partis sinistrae et quae sunt partis dextrae in homine; illa quae sunt partis dextrae in eo, se referunt ad bonum ex quo verum, 4 illa autem quae sunt partis sinistrae, se referunt ad verum quod ex bono; et in medio eorum est communicatio boni cum vero et veri cum bono, unde conjunctio 5 perpetua et constans; talia sunt quae significantur per ea verba, ‘quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum, et quinque aulaea conjuncta, quodvis ad alterum’.

Poznámky pod čarou:

1. quoad totum

2. boni et veri

3. The Manuscript places this after significantur.

4. et illa

5. ita se habet cum omnibus apud hominem, et ita cum repraesentativis, quae quod se referant ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significent, videaturArcanaCoelestia n. 9496, ita quoque Habitaculum quoad aulaea, quinque conjuncta quodvis ad alterum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.