Bible

 

Exodus 26

Studie

   

1 Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.

2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.

3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.

4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.

5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.

6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.

7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.

8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.

9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.

10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.

11 Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.

12 Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.

13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.

14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.

15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,

16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.

17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.

18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.

19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.

20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,

21 quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.

22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,

23 et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.

24 Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.

25 Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,

27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :

28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.

29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.

30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.

31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :

32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.

33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.

34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.

36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.

37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9687

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9687. ‘Hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino contexto’: quod significet ex bono charitatis et fidei, constat ex significatione ‘hyacinthini, purpurae, coccinei dibaphi, et byssini contexti’ ubi agitur de velo, per quod significatur medium uniens inter caelum intimum et medium, quod sint bona amoris et fidei, de qua n. 9671, hic autem bona charitatis et fidei, quia agitur de tegumento, per quod significatur medium uniens inter caelum secundum et ultimum, n. 9686; in caelo enim intimo regnat bonum amoris in Dominum, in caelo autem medio bonum charitatis erga proximum 1 , et in caelo ultimo bonum fidei 2 ; inde est quod per ‘hyacinthinum, 3 purpuram, coccineum 4 dibaphum, et byssinum contextum’ bona in illis caelis regnantia significentur.

Poznámky pod čarou:

1. et bonum fidei in Dominum

2. bonum fidei altered to verum fidei

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9671

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9671. ‘Hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et byssino contexto’: quod significet bona amoris et fidei ibi conjuncta, constat ex significatione ‘hyacinthini’ quod sit caelestis amor veri, de qua n. 9466, ex significatione ‘purpurae’ quod sit caelestis amor boni, de qua n. 9467, ex significatione ‘coccinei dibaphi’ quod sit bonum spirituale, de qua n. 4922, 9468, et ex significatione ‘byssini contexti’ quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469; inde patet quod per quattuor illa significentur bona amoris et fidei in medio uniente 1 conjuncta. Cum his ita se habet: qui in caelo referunt medium uniens, quod repraesentatur per velum, conjuncta in se habent bona amoris et bona fidei, nam per bona amoris conjunguntur caelestibus qui in intimo caelo, et per bona fidei spiritualibus qui in medio caelo; nam bonum amoris in Dominum vocatur bonum caeleste, et bonum fidei in Ipsum vocatur bonum spirituale 2 .

[2] Qui in caelo referunt medium uniens, vocantur caelestes spirituales et spirituales caelestes; illi repraesentantur in Verbo per Josephum, et hi per Benjaminem; quod Josephus in sensu repraesentativo sit caeleste spirituale, videatur n. 4286, 4592, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332, 5417, 5869, 5877, 6224, 6526, et quod Benjamin sit spirituale caeleste, n. 3969, 4592; et sic quod Josephus sit medium uniens internum, et Benjamin medium uniens externum, n. 4585, 4592, 4594, 5411, 5413, 3 5443, 5639, 5686, 5688, 5689, 5822; 4 quid caeleste spirituale, et spirituale caeleste, videatur n. 1577, 1824, 2184, 4585, 4592, 4594.

Etiam ex oppositis qui sunt in infernis, 5 noscitur quale discrimen 6 est inter caelestes et inter spirituales in caelis; qui in infernis oppositi sunt caelestibus 7 , illi vocantur genii, et qui ibi contrarii sunt spiritualibus, vocantur spiritus; genii, qui oppositi 8 caelestibus, a tergo sunt, spiritus autem, qui oppositi 9 spiritualibus, a facie sunt; et medii ad latera; genii quia oppositi 10 caelestibus 11 , in interiore malo sunt quam spiritus; de his et illis ab experientia, videatur n. 5977, 8593, 8622, 8625; infernum geniorum prorsus separatum est ab inferno spirituum, usque adeo ut qui in uno 12 sunt transire in alterum nequeant; sunt enim 13 ibi intermedii qui conjungunt, qui oppositi sunt intermediis in caelis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts bonum coeleste et bonum spirituale, quod significatur per velum, Arcana Coelestia 9670,

2. The Manuscript inserts ita conjunctio fit.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. contrariis

6. qualis distinctio

7. in contrariis sunt qui in inferno; qui ibi contrarii sunt coelestibus

8. contrarii

9. contrarii

10. ex opposito

11. The Manuscript inserts sunt.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. etiam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.