Bible

 

Exodus 25:22

Studie

       

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9550

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9550. ‘Solidum fiet candelabrum’: quod significet quod omne ex bono, constat ex significatione ‘solidi’ quod sit totum quantum, ita omne ex bono, quod per ‘aurum’ significatur; omne enim spirituale, quod per ‘candelabrum’, quatenus illuminat, significatur, existit ex caelesti, et quoque continue per id subsistit, sicut omne verum a bono; nam si bonum subducis, exstinguitur momento verum, anima enim veri est bonum; se habet hoc sicut affectio quae amoris ad cogitationem; si subducitur affectio quae amoris, exstinguitur ilico cogitatio, affectio enim est ipsa vita seu anima cogitationis; omnis affectio quae amoris, est boni, et omnis cogitatio inde est veri; 1 verum quod ex bono vocatur spirituale, et bonum ex quo verum, vocatur caeleste.

Poznámky pod čarou:

1. verum est quod vocatur spirituale, et bonum quod coeleste

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.