Bible

 

Exodus 24:8

Studie

       

8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4736

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4736. ‘Mittite eum ad foveam quae in deserto’: quod significet quod absconderent interea inter sua falsa, hoc est, quod considerarent ut falsum, sed usque retinerent quia interest Ecclesiae, constat a significatione ‘foveae’ quod sint falsa, de qua supra n. 2708; et a significatione ‘deserti’ quod sit ubi non verum; ‘desertum’ enim latae significationis est; est ubi inhabitatum ita non excultum, quod cum praedicatur de Ecclesia, est ubi non bonum et inde non verum, n. 2708, 3900;

[2] ita per ‘foveam 1 in deserto’ hic intelliguntur falsa in quibus non verum quia non bonum. Dicitur in quibus non verum quia non bonum, cum enim fides creditur salvare absque operibus, tunc quidem dari potest verum, sed usque non est verum apud illum, quia non spectat bonum nec est a bono; id verum non vitale est quia in se habet principium falsi; proinde apud quem tale verum est, apud illum est id verum non aliter ac falsum ex principio quod inibi dominatur; principium est instar animae ex qua vita reliquis. Dantur vicissim falsa quae recipiuntur ut vera cum in illis est bonum, imprimis si bonum innocentiae, ut 2 apud gentiles et quoque apud plures intra Ecclesiam.

Poznámky pod čarou:

1. quae

2. sicut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4017

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4017. ‘In potatoriis aquae, quo veniebant greges ad bibendum’ quod significet veri affectiones, constat a significatione ‘aquae’ quod sint cognitiones et scientifica, quae sunt vera naturalis, de qua n. 28, 2702, 3058; ex significatione ‘potatoriorum seu aqualium’, qui quia sunt continentes aquae, in sensu interno sunt bona 1 veri, bona enim sunt continentia 2 veri, de qua n. 3095; ex significatione ‘venire ad bibendum’ quod sit affectio veri; quod ‘venire ad bibendum’ sit affectio veri, est quia involvit sitim, ‘sitis’ enim in Verbo significat appetitionem et desiderium, ita affectionem sciendi et hauriendi verum, et hoc quia ‘aqua’ significat verum in genere; ‘fames’ autem appetitionem et desiderium, ita affectionem imbuendi bonum, et hoc quia ‘panis’, qui pro cibo in genere sumitur n. 2165, significat bonum; inde patet quod per illa verba significentur veri affectiones.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has quia bona similiter

2. The Manuscript inserts nempe.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.