Bible

 

Exodus 24

Studie

   

1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.

2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.

3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.

4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.

5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.

7 Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :

10 et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.

11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.

13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,

14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.

15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,

16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.

17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.

18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4736

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4736. ‘Mittite eum ad foveam quae in deserto’: quod significet quod absconderent interea inter sua falsa, hoc est, quod considerarent ut falsum, sed usque retinerent quia interest Ecclesiae, constat a significatione ‘foveae’ quod sint falsa, de qua supra n. 2708; et a significatione ‘deserti’ quod sit ubi non verum; ‘desertum’ enim latae significationis est; est ubi inhabitatum ita non excultum, quod cum praedicatur de Ecclesia, est ubi non bonum et inde non verum, n. 2708, 3900;

[2] ita per ‘foveam 1 in deserto’ hic intelliguntur falsa in quibus non verum quia non bonum. Dicitur in quibus non verum quia non bonum, cum enim fides creditur salvare absque operibus, tunc quidem dari potest verum, sed usque non est verum apud illum, quia non spectat bonum nec est a bono; id verum non vitale est quia in se habet principium falsi; proinde apud quem tale verum est, apud illum est id verum non aliter ac falsum ex principio quod inibi dominatur; principium est instar animae ex qua vita reliquis. Dantur vicissim falsa quae recipiuntur ut vera cum in illis est bonum, imprimis si bonum innocentiae, ut 2 apud gentiles et quoque apud plures intra Ecclesiam.

Poznámky pod čarou:

1. quae

2. sicut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Numeri 24:6

Studie

       

6 ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.