Bible

 

Exodus 23:8

Studie

       

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9337

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9337. ‘Usque dum fructificeris’: quod significet secundum incrementum boni, constat ex significatione ‘fructificari’ quod sit incrementum boni, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847. Quod remotio a malis et falsis fiat secundum incrementum boni, patet ab illis quae prius saepe ostensa sunt; Dominus enim per bonum influit apud hominem, et per illud disponit vera in ordinem, non autem vice versa; et quantum vera per bonum disponuntur in ordinem, tantum mala et falsa 1 removentur. Homo in Verbo passim assimilatur arbori, 2 et tunc ejus fidei vera significantur per folia, n. 885, c bona amoris per fractus, n. 3146, 7690; inde patet non solum quod ‘fructificari’ sit incrementum boni sed etiam quod praecipuum hominis sit bonum, sicut praecipuum arboris est fructus; folia quidem primum enascuntur, sed propter fructum ut finem; quod finis est, hoc non solum ultimum est sed etiam primum, quoniam est in mediis unicum quod spectatur, ita omne; similiter se habet cum bono amoris respective ad vera fidei;

[2] tale significatur per ‘ficum’, de qua apud Matthaeum,

Jesus revertens in urbem esurivit, et videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in ea nisi folia tantum, ideo dixit illi, Ne posthac ex te fructus nascatur in aeternum; unde arefacta est ex tempore ficus, 21:18 [, 19]:

et apud Lucam, Ficum habebat aliquis in vinea sua plantatam; venit ergo fructum quaerens in ea sed non invenit; dixit itaque ad vinitorem, Ecce tres annos venio quaerens fructum in ficu hae, non autem invenio; exscinde illam; ut quid terram infrugiferam faciet? 13:6, 7:

tum 3 apud eundem,

Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; non ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam; bonus homo ex bono thesauro cordis sui profert bonum, 4 at pravum homo ex pravo thesauro cordis sui profert pravum. Quid Me vocatis, Domine, Domine, et non facitis quae dico? 6:44-46.

ex his patet quod fructus fidei, sicut vocatur, sit primarium fidei, et quod fides absque fructu, hoc est, absque bono vitae, sit modo folium, et sic quod homo qui arbor, luxurians foliis absque fructu, sit ficus quae exarescit 5 et exscinditur.

Poznámky pod čarou:

1. falsa et mala

2. et ejus vera fidei, significantur per ramos et folia, bona amoris autem per fructus, Arcana Coelestia 885

3. et

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. arescit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 983

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

983. Quod per ‘fructificari’ significentur bona charitatis, per ‘multiplicari’ vera fidei quae nunc incrementa caperent, constat a significatione ‘utriusque vocis in Verbo, ubi ‘fructificare’, seu fructus facere, ubique praedicatur de charitate, et ‘multiplicare’ de fide; videantur quae de significatione ‘eorum prius dicta sunt, n. 43 et 55; quae ut adhuc magis confirmentur, ex Verbo licet sequentia loca afferre;

apud Jeremiam,

Revertimini filii aversi; ... dabo vobis pastores juxta cor Meum, et pascent vos cognitione et intelligentia; et erit quod multiplicabimini et fructificabimini in terra, 3:14-16;

ubi manifeste ‘multiplicari’ pro crescere cognitione et intelligentia, hoc est, fide; et ‘fructificari’ pro bonis charitatis; ibi enim de Ecclesia plantanda agitur apud quam praecedit fides seu multiplicatio:

[2] apud eundem,

Ego congregabo reliquias gregis Mei, ex omnibus terris, quo dispuli eos; et reducam eos ad caulas suas, et fructificabuntur et multiplicabuntur, 23:3;

ubi de Ecclesia plantata; ita ‘fructificari’ quoad bona charitatis, et ‘multiplicari’ quoad vera fidei:

apud Mosen,

Insuper aspiciam ad vos, et fructificari faciam vos, et multiplicari faciam vos; et erigam foedus Meum vobiscum, Lev. 26:9;

in sensu interno ibi de Ecclesia caelesti, quare ‘fructificari’ de bonis amoris et charitatis, ‘multiplicari’ de bonis et veris fidei, praedicatur:

apud Zachariam, Redimam eos; et multiplicabuntur, sicut multiplicati fuerunt, 10:8;

quod ibi ‘multiplicari’ praedicetur de veris fidei, patet inde quod redimendi:

[3] apud Jeremiam,

Aedificabitur civitas super cumulo suo, ... et exibit ex illis confessio, et vox ludentium; et multiplicari faciam eos et non diminuentur; ... et erunt filii ejus sicut olim, 30:18-20;

ubi de affectionibus veri et de veris fidei; affectiones veri per ‘confessionem et vocem ludentium’, incrementa veritatum fidei per ‘multiplicari’ exprimuntur; ‘filii’ ibi etiam pro veris.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.