Bible

 

Exodus 23:30

Studie

       

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9253

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9253. 'Et pauperem non revereberis in lite sua': quod significet quod non favendum falsis, in quibus sunt qui in ignorantia veri, constat ex significatione ‘pauperis’ quod sint qui in paucis veris sunt, et quoque in falsis ex ignorantia; sed qui eorum in bono sunt volunt instrui in veris, at qui in malo sunt non volunt instrui, nam falsa apud illos qui in bono sunt flecti possunt ad vera, et tandem dissipari, at falsa apud illos qui in malo sunt non flecti ad vera possunt, ita nec dissipari; de his pauperibus dicitur quod illos ‘non revereberis in lite sua’, hoc est, non favebis illorum falsis; per ‘revereri’ enim significatur favere, et per ‘litem’ contentio veri contra falsum ac falsi contra verum. Quod ‘pauperes’ sint qui in paucis veris, et in falsis ex ignorantia, videatur n. 9209; et quod falsa apud illos qui in bono sunt mitia sint et flexibilia, at qui in malo, quod immitia et inflexibilia, n. 4736, 6359, 8051, 8149, 1 8298, 8311, 8318 fin.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8149

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8149. ‘Et omnes currus Aegypti’: quod significet etiam doctrinalia falsi 1 servient illis, constat ex significatione ‘curruum Pharaonis’ quod sint doctrinalia falsi praecipua, a quibus reliqua dependent, inde per ‘currus 2 Aegypti’ significantur doctrinalia falsi quae illis inserviunt, de quibus nunc supra n. 3 8148; nam per ‘regem et illius currus’ significantur principalia, at per ‘populum’ seu per ‘Aegyptios’, et ‘illorum currus’, significantur secundaria. Doctrinalia Ecclesiae apud illos qui in malo vitae sunt dicuntur doctrinalia falsi, tametsi possunt esse quoad partem, minorem aut majorem, vera; causa est quia vera apud illos qui in malo vitae sunt, quantum ad illos, non sunt vera, per applicationem enim ad malum quod vitae, exuunt essentiam veri, et induunt naturam falsi, nam spectant ad malum cui se conjungunt; malo conjungi vera nequeunt, nisi haec falsificentur, quod fit per interpretationes sinistras et sic perversiones; inde est quod doctrinalia Ecclesiae apud illos dicantur doctrinalia falsi, tametsi vera fuerint; nam canon est quod vera apud illos qui in malo vitae sunt falsificentur; ac falsa apud illos qui in bono vitae sunt verificentur; quod falsa apud hos verificentur, est quia applicantur ut concordent bono, 4 sic ipsae ruditates falsi absterguntur, videatur n. 8051.

Poznámky pod čarou:

1. inservientia, in the First Latin Edition.

2. Aegyptios

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. Swedenborg first wrote et sic then deleted sic and inserts it after falsi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.