Bible

 

Exodus 22:8

Studie

       

8 si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,

Bible

 

Leviticus 25:35

Studie

       

35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9180

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9180. ‘Veniet in mercede sua’: quod significet submissionem et servitium, constat ex significatione ‘venire in mercede’ quod sit se submittere et servire. Cum hoc ita se habet: qui ex Verbo, aut ex doctrina Ecclesiae 1 , aut quoque ex aliis quibuscumque, immo qui a semet ipsis per conclusiones, discunt et hauriunt vera lucri causa, hoc est, ut lucrentur honores aut opes, aut quoque ut mereantur caelum, illi sunt qui in sensu interno intelliguntur per mercenarios qui venient in mercede sua, hoc est, qui se submittent et servient; lucra enim erunt ultimo loco homini Ecclesiae, non primo; cum ultimo loco sunt, tunc servi sunt, at si primo 2 , domini sunt; qui primo loco spectat lucra, is inversus homo est, et quoque repraesentatur ut inversus in altera vita, capite in inferno, at qui primo loco spectat charitatem et fidem, ita Dominum et proximum, is erectus homo est et quoque sistitur erectus in altera vita, capite in caelo; inde patet quid intelligitur per bonum quod fit lucri causa, et quod id submittetur et serviet, quae significantur per 3 si mercenarius ille 4 , quod venturus in mercede sua. '

Poznámky pod čarou:

1. e Verbo

2. The Manuscript inserts loco.

3. The Manuscript inserts quod.

4. cum illo in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.