Bible

 

Exodus 22:7

Studie

       

7 Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum reddet :

Bible

 

Leviticus 25:35

Studie

       

35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9103

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9103. ‘Et quattuor pecudes pro pecude’: quod significet etiam poenam correspondentem ad plenum, constat ex significatione ‘quattuor’ quod sit conjunctio, ‘quattuor’ enim simile significat 1 ac ‘duo’, quia 2 ille numerus ex hoc exsurgit, est enim duplum ejus; quod ‘duo’ sint conjunctio, videatur n. 5194, 8423, et inde quoque ‘quattuor’, n. 1686, 8877; quod illi numeri etiam sint ad plenum, inde sequitur, nam conjunctum est 3 plenum; et ex 4 significatione ‘pecudis’ quod sit bonum interius, de qua nunc supra n. 5 9099; poena correspondens significatur per ‘rependere’, nempe ‘quattuor pecudes pro pecude’, n. 9102; bonum interius est quod vocatur charitas in interiore homine, et bonum exterius est charitas in exteriore; hoc bonum ab illo vivet 6 , nam bonum charitatis in interiore homine est bonum vitae spiritualis, et 7 bonum charitatis in exteriore est bonum vitae naturalis inde; hoc bonum ad sensationem hominis venit ut jucundum, illud autem non ad sensationem venit sed ad perceptionem quod ita esse debeat, et facit animum contentum; in altera vita 8 etiam hoc ad sensationem venit.

[2] Causa quod quinque boves rependerentur pro bove 9 , et quattuor pecudes pro pecude, a nemine sciri potest nisi sciatur quid ‘furtum’ in spirituali sensu 10 , tum quid ‘bos’ et ‘pecus’; quid illa sunt, explicatum est, nempe quod sit boni exterioris et interioris ablatio et abalienatio; ablatio fit per malum et abalienatio per falsum; inde poena ac restitutio illorum significantur per 11 ‘quinque’ et ‘quattuor’; quod 12 omnes numeri in Verbo significent 13 res, videatur n. 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175, hic res quae involvunt restitutionem, nempe numerus ‘quinque’ restitutionem boni exterioris ad multum, et numerus ‘quattuor’ restitutionem boni interioris ad plenum; quod bonum interius sit restituendum ad plenum, est quia id bonum facit vitam spiritualem hominis; et nisi vita spiritualis restituatur ad plenum, non potest bonum exterius quod facit vitam naturalem, restitui, nam haec vita per illam restituitur, ut constare potest a regeneratione hominis; quod externus homo 14 regeneretur per internum 15 , videatur n. 9043, 9046, 9061, sed bonum in externo seu naturali 16 non potest restitui ad plenum, 17 quia ibi manet plaga 18 ut cicatrix quae occalescit; haec sunt quae numeri illi involvunt.

[3] Paucis adhuc dicetur de restitutione boni exterioris quod facit naturalem vitam hominis, a bono interiore quod facit spiritualem vitam ejus: naturale hominis videt res in luce mundi, quae lux vocatur lumen naturale; homo comparat sibi id lumen per objecta quae per visum et per auditum intrant, ita per objecta quae ex mundo; sic videt illa homo intus in se paene sicut videt illa oculus; objecta quae per illos sensus intrant apparent ei primum sicut volupe et jucundum, postea distinguit ‘homo infans’ inter jucunda, unde discit discernere, et hoc per gradus exquisitius; cum lux e caelo influit in haec, tunc incipit homo spiritualiter illa videre, et primum discernere inter 19 utilia et non utilia; inde incohat perspicere verum, nam quod ei utile est, hoc ei est verum, et quod inutile non verum; haec perspectio crescit secundum influxum lucis caeli, usque tandem ut discernat non modo inter vera sed etiam inter vera in his veris; et hoc lucidius quo melius aperitur communicatio inter internum et externum hominem, nam lux caeli influit per internum hominem in externum a Domino; inde nunc est homini perceptio, sed tamen non 20 usque perceptio spiritualis;

[4] haec perceptio 21 non existit a veris naturalibus sed a veris spiritualibus; vera spiritualia sunt quae vocantur vera fidei; quod perceptio spiritualis ex his veris existat, est quia lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino, et id lucet ut lux coram oculis angelorum, et quoque lucet in intellectu illorum et dat illis intelligentiam et sapientiam, sed cum varietate secundum receptionem ejus in bono; quapropter cognitiones spiritualium erunt apud hominem in ejus naturali ut perceptio spiritualis existat, et cognitiones spiritualium erunt ex revelatione; cum lux caeli in illas 22 influit, in propria influit, nam, ut dictum est, lux illa est Divinum Verum procedens a Domino, videatur n. 1053, 23 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3195, 3222, 3223, 3341, 3636, 3643, 4180, 4302, 4408, 4415, 4527, 5400, 6032, 6313, 6608; inde homini est intelligentia et sapientia in talibus quae vitae aeternae sunt, quae crescunt 24 secundum receptionem lucis illius, hoc est, veritatum fidei, in bono; bonum est charitas.

[5] Quod naturalis seu externus homo regeneretur, et quoque emendetur et restituatur per internum 25 , ex jam dictis 26 constare potest; nam quae in externo seu naturali homine sunt vivunt ex luce caeli, haec enim lux est viva, quia 27 procedit a Domino, Qui est ipsa vita, non autem vivunt ex luce naturali, nam haec lux est 28 in se mortua; ut ergo ea quae in hac luce sunt vivant, erit influxus lucis vivae per internum hominem a Domino; is 29 influxus se accommodat secundum cognitiones veri analogas et correspondentes in naturali, et secundum obsequia ibi. Inde patet quod externum seu naturale hominis regenerandum sit per internum ejus; similiter 30 bonum in naturali ablatum et abalienatum est emendandum ac restituendum.

Poznámky pod čarou:

1. significat altered to significant

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. fit

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. vivit

7. at

8. The Manuscript inserts autem.

9. The Manuscript inserts furato.

10. The Manuscript inserts sit.

11. The Manuscript inserts numeros.

12. nam

13. significant

14. externum hominis

15. The Manuscript inserts ejus.

16. The Manuscript inserts cum semel ablatum ac abalienatum est, .

17. The Manuscript inserts sed modo ad multum, .

18. plaga and inserts vulnus

19. The Manuscript inserts jucunda.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

22. has

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. crescit

25. The Manuscript inserts ejus.

26. The Manuscript inserts etiam.

27. nam

28. The Manuscript deletes here and and inserts before mortua.

29. The Manuscript inserts hoc est veri.

30. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.