Bible

 

Exodus 22:6

Studie

       

6 Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9227

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9227. ‘Die octavo dabis illud Mihi’: quod significet principium status sequentis cum ex bono vivitur, quod tunc apud Dominum, constat ex significatione ‘diei octavi’ quod sit principium status sequentis, de qua n. 2044, 8400 fin. , et ex significatione ‘dare Jehovae’ quod sit Domino, nam per ‘Jehovam’ in Verbo intelligitur Dominus, n. 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6945, 6956, 8274, 8864; quod sit cum ex bono vivitur quod tunc apud Dominum, est quia in sensu interno agitur de bino statu hominis qui regeneratur, et primus status est cum ducitur per vera fidei ad bonum charitatis, et secundus status est cum in bono illo est; quia tunc est apud Dominum, ideo haec per 1 'dabis illud Mihi' significantur; 2 quod bini status sint homini cum regeneratur, primus cum ducitur per vera fidei ad bona charitatis, et secundus cum in bono charitatis est, videatur n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, et quod homo in caelo 3 sit, ita apud Dominum, cum in bono charitatis est, n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139.

[2] Paucis adhuc dicetur quomodo se habet cum bino illo statu apud hominem qui regeneratur: prius n. 4 9224 ostensum est quod vera quae fidei vocantur, per viam externam apud hominem intrent, et quod bonum quod charitatis et amoris, per viam internam; via externa est per auditum in memoriam, et a memoria in ejus intellectum, 5 intellectus 6 enim est visus hominis internus; per hanc viam intrant vera quae fidei erunt ob finem ut introducantur in voluntatem et sic approprientur homini; bonum quod 7 a Domino influit per viam internam, influit in voluntatem, nam voluntas est internum hominis; 8 bonum quod a Domino in confinio ibi occurrit veris quae intraverunt per viam externam, et per conjunctionem, facit ut vera fiant bonum; et quantum hoc fit tantum invertitur ordo, hoc est, tantum non ducitur homo per vera sed per bonum; proinde tantum ducitur a Domino.

[3] Ex his constare potest quomodo homo e mundo elevatur in caelum quando regeneratur; omnia enim quae per auditum intrant e mundo intrant; et quae in memoria reposita sunt, et 9 ex memoria apparent coram intellectu, in luce mundi, quae lumen naturale vocatur, apparent; at quae intrant 10 voluntatem seu quae fiunt voluntatis, in luce caeli sunt; 11 lux caeli est verum boni a Domino ; 12 haec cum inde in actum exeunt, in lucem mundi redeunt, sed in hac luce tunc prorsus sub alia forma apparent; prius enim in singulis fuit mundus intus, postea autem in singulis est caelum intus. Ex his quoque patet cur homo non prius in caelo sit quam cum facit vera ex velle illa, ita ex affectione charitatis.

Poznámky pod čarou:

1. illa verba

2. de bino illo statu

3. The Manuscript places this after Dominum.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts nam quae in memoria sunt, apparent homini in ejus intellectus, .

6. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

7. The Manuscript places this after internam.

8. ibi bonum quod a Domino occurrit veris

9. in, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

10. The Manuscript inserts in.

11. The Manuscript inserts nam.

12. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.