Bible

 

Exodus 22:4

Studie

       

4 Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9167

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9167. ‘Annon miserit manum suam in opus socii sui, et sumpserit 1 dominus ejus’: quod significet conjunctionem sub bono, constat ex significatione 'annon miserit manum in opus socii sui cum de vero et bono exteriore et interiore dicitur, quod sit num in bonum intraverint, de qua supra n. 9155, ita num sub bono conjuncta sint; quid sit conjunctio sub bono, videatur n. 9154; et ex significatione ‘domini’ quod sit bonum, de qua n. 9154; ‘ita annon sumpserit dominus ejus’ est, num bonum illa per conjunctionem sua fecerit. Quod ‘dominus’ sit bonum, est quia bonum apud hominem spiritualem primo loco est ac verum secundo, et quod primo loco est, hoc dominus est; secundum boni quale etiam omnia vera disposita sunt 2 apud hominem, sicut a domino domus.

[2] Inde est quod per 3 dominum' in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per ‘deum’, ‘regem’, et ‘magistrum’ Dominus quoad Divinum Verum, ut apud Moschen, Jehovah Deus vester, Ipse Deus deorum et Dominus dominorum, Deut. 10:17:

apud Johannem, Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est et Rex regum, Apoc. 17:14:

apud eundem,

Habet super vestimento et super femore Suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum, 4 19:16;

quod Dominus dicatur ‘Deus’ quoad Divinum Verum, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 4402, 7268, 8988, et quoque quod 5 dicatur ‘Rex’ quoad Divinum Verum, n. 2015 fin. , 3009, 3670, 4581, 4966, 5068, 6148; inde patet quod Dominus dicatur ‘Dominus’ quoad Divinum Bonum, nam ubi dicitur de vero in Verbo etiam dicitur de bono, n. 683, 793, 801, 2516, 2618, 2712, 2803, 3004, 4138 fin. , 5138, 5502, 6343, 8339 fin. :' apud Johannem, Vos vocatis Me Magister et Dominus, et recte dicitis, sum namque; 6 Ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, 7 13:13, 14;

Dominus etiam ibi dicitur 8 ‘Dominus’ ex Divino Bono, et ‘Magister’ ex Divino Vero:

apud Malachiam, Subito veniet ad templum Suum Dominus Quem vos quaeritis et angelus foederis quem vos desideratis, 3:1;

ibi de adventu Domini, ubi ‘Dominus’ dicitur ex Divino Bono, et ‘angelus’ ex Divino Vero, n. 1925, 2821, 3039, 4085, 4295, 6280.

[3] Inde est quod in Vetere Testamento tam frequenter dicatur Dominus Jehovih, et hoc cum supplicatur, per quod significatur 9 , Bone Jehovah, n. 1793, 2921, et quod in Novo Testamento Dominus dicatur pro Jehovah, n. 2921. Ex his quoque sciri potest quid intelligitur per haec apud Matthaeum, Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, 6:24;

‘duo domini’ sunt bonum et malum; homo enim sive in bono erit sive in malo, in utroque simul esse non potest; in pluribus veris potest esse, sed quae ordinata sunt sub uno bono; bonum enim facit caelum apud hominem, malum autem infernum; sive erit in caelo sive in inferno, non in utroque, nec inter utrumque. Inde nunc patet quid in Verbo intelligitur per 10 dominum. '

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. disponuntur

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts Apoc.

5. The Manuscript inserts Dominus.

6. The Manuscript inserts si ergo.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. vocatur

9. Dominus Jehovih dicatur, cum supplicatur, quod significat

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4535

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4535. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM QUINTUM

Ante capita quae praecedunt a cap. xxvi huc usque, explicata sunt quae Dominus praedixerat de Adventu Ipsius seu de CONSUMMATIONE SAECULI, et aliquoties ibi ostensum quod per Adventum Ipsius seu Consummationem saeculi, significetur Ultimum Tempus Ecclesiae, quod in Verbo etiam ultimum Judicium vocatur: qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter scire possent quam quod Ultimum Judicium sit Interitus Mundi, hoc 1 imprimis ex Apocalypsi ubi dicitur, Quod viderit caelum novum et terram novam; prius enim caelum et prior terra transiit; et mare non erat amplius: insuper quod Viderit civitatem Sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e caelo, 21:1, 2;

et quoque ex propheticis Esaiae, ubi similia 2 ,

Ecce Ego creans caelos novos et terram novam; ideo non commemorabuntur priora nec ascendent super cor: laetamini et exsultate in aeternum, quae Ego creans: ecce Ego creaturus Hierosolymam, exsultationem, et populum ejus laetitiam, 65:17, 18; 66:22.

[2] Qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter capiunt quam quod universum caelum cum tellure hac in nihilum casurum, et quod tunc primum resurrecturi mortui et 3 in novo caelo ac super nova terra habitaturi; sed quod Verbum hic non ita intelligendum sit constare potest a pluribus aliis locis in Verbo, ubi caeli et terra nominantur: qui de sensu interno aliquam fidem habent, ii manifeste videre possunt quod per novum caelum et novam terram intelligatur nova Ecclesia quae succedet cum prior transit, videatur n. 1733, 1850, 3355 f, et quod ‘caelum’ sit internum ejus, et ‘terra’ externum.

[3] Ultimum hoc tempus Ecclesiae prioris et primum Ecclesiae novae est quod etiam vocatur consummatio saeculi, de qua Dominus apud Matthaeum xxiv locutus est, et Adventus Ipsius, nam tunc recedit Dominus a priore Ecclesia et venit ad novam: quod consummatio saeculi illud sit, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest; ut apud Esaiam,

In die illo... reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem; nam etsi fuerit populus tuus Israel sicut arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio definita, inundata justitia; nam consummationem et definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra,

10:20-23:

apud eundem,

Nunc ne irrideatis, ne forte invalescant punitiones vestrae, quia consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super universam terram, 28:22:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra, consummationem tamen non faciam, 4:27:

apud Zephaniam, In angustias redigam homines, et ibunt sicut caeci ejus, quia Jehovae peccarunt, et effundetur sanguis eorum sicut pulvis, et caro eorum sicut stercus, ... quia Jehovah consummationem et quidem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae, 1:17, 18;

quod ‘consummatio’ ibi sit ultimum tempus Ecclesiae, et quod terra sit Ecclesia, a singulis patet:

[4] quod terra sit Ecclesia, est inde quia terra Canaan fuit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, ac dein apud posteros Jacobi repraesentativum Ecclesiae; haec terra cum dicitur consummata, non est gens ibi quae intelligitur, sed est sanctum cultus 4 quod apud gentem ubi Ecclesia; Verbum enim 5 est spirituale, et ipsa terra non est spirituale, nec gens quae ibi, sed id quod est Ecclesiae: quod terra Canaan fuerit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, videatur n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517; et quia ita, quod per ‘terram’ in Verbo significetur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 3355, 4447; inde patet quid apud Esaiam intelligitur per ‘consummationem facere in tota terra’; et apud Zephaniam per ‘consummationem festinatam cum omnibus habitatoribus terrae’; quod gens Judaica, quae fuit habitator terrae illius, non consummata sit, sed quod sanctum cultus apud illos, notum est.

[5] Quod consummatio id sit, manifestius adhuc constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculi, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum:... in medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem: tandem super avem desolationum desolatio, et usque ad consummationem et decisionem, stillabit super devastationem, 9:24, 27.

[6] Inde nunc 6 videri potest quod per consummationem saeculi, de qua discipuli ad Dominum, Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis saeculi?

[Matth. ] 24:3,

non aliud significetur quam ultimum tempus Ecclesiae; et quoque per haec verba Domini, quae ultima sunt apud eundem Evangelistam, Jesus ad discipulos; Docentes servate omnia quaecumque mandavi vobis; et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, 28:20;

quod dIctum a Domino quod cum discipulis esset usque ad consummationem saeculi, est quia per duodecim discipulos Domini significantur similia quae per duodecim tribus Israelis, nempe omnia amoris et fidei, proinde omnia Ecclesiae, videatur n. 3354, 3488, 3858; quod per duodecim tribus, n. 3858, 3926, 3939, 4060: quod consummatio Ecclesiae sit quando ibi nulla amplius charitas et inde nulla fides, prius aliquoties ostensum est': quod in hac Ecclesia quae Christiana vocatur, vix aliquid 7 charitatis et inde fidei supersit, ita quod consummatio ejus saeculi nunc adsit, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts plura.

3. at, in the First Latin Edition

4. Ecclesiae

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts amplius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.