Bible

 

Exodus 22:4

Studie

       

4 Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9143

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9143. ‘Quando exiverit ignis’: quod significet ex 1 affectione mali iram, constat ex significatione ‘ignis’ quod sit amor, hic amor mali et ejus affectio, de qua mox supra n. 9141; affectio mali dicitur quia per affectionem intelligitur continuum amoris; quod ‘ignis’ sit ex affectione mali ira, est quia ita inde est, nam cum impugnatur id quod homo amat, igneum erumpit et quasi ardet; inde est quod ira describatur in Verbo per ‘ignem’, et dicatur ‘ardere’, ut apud Davidem,

Ascendit fumus ex naso Ejus, et ignis ex ore Ejus; prunae arserunt ex Eo, Ps. 18:9 [KJV Ps. 18:8]:

apud eundem,

Osculamini Filium, ne irascatur, quia ardebit brevi ira Ejus, Ps. 2:12:

apud Esaiam,

Quis manebit nobis igne comedente? quis manebit nobis focis aeternitatis? 33:14:

apud eundem,

Effudit super illum excandescentiam irae Suae, inflammavit illum circumcirca, nec agnovit; incendit eum, nec tamen posuit super cor, 42:25:

apud eundem,

Ecce Jehovah in Igne veniet, et sicut procella currus Ejus, ad retribuendum in excandescentia irae Suae, et increpatio Ejus in flammis ignis, 66:15:

apud Moschen, Respexi et descendi de monte, cum mons ardens igne: extimui propter iram et excandescentiam, qua iratus fuit Jehovah contra nos, Deut. 9:15, 19;

in his et in pluribus aliis locis ira describitur per ‘ignem’; tribuitur ira 2 Jehovae, hoc est, Domino, sed est apud hominem, n. 5798, 6997, 3 8284, 8483; quod Dominus apparuerit super monte Sinai populo Israelitico secundum quale ejus, ideo in igne, fumo, caligine, videatur n. 6832. Sed sciendum quod ira sit ignis erumpens ex affectione mali, zelus autem 4 ignis erumpens ex affectione boni, n. 4164, 4444, 5 8598; ideo etiam zelus describitur per ‘ignem’ apud Moschen, Jehovah Deus tuus est ignis comedens, Deus zelotes, Deut. 4:24:

et apud Zephaniam, Effundam super eos omnem excandescentiam irae Meae, quoniam in igne zeli Mei comedetur tota terra, 3:8.

Quod ‘zelus Jehovae’ sit amor et misericordia, et 6 quod dicatur ira, quia apparet malis cum incurrunt in poenam sui mali sicut ira, n. 8875.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ibi

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts sit.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. sed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Esaias 33:11

Studie

       

11 Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos.