Apocalypsis Explicata # 947
947. VERSUS 5, 6.
"Et post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo. Et exiverunt septem angeli habentes septem plagas e templo, induti lino mundo et splendido, et circumcincti circa pectora zonis aureis."
5. "Et post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo", significat a Domino Divinum Verum in Verbo interius revelatum [n. 948] .
6. "Et exiverunt septem angeli habentes septem plagas, e templo", significat inde manifestata omnia mala et inde falsa, ac falsa et inde mala, quae devastaverunt ecclesiam [n. 949] ; "induti lino mundo et splendido", significat per Divinum Verum seu Verbum in sensu spirituali [n. 950, 951] ; "et circumcincti circa pectora zonis aureis", significat Divinum Bonum spirituale continens vera in ordine et in nexu [n. 952] .
Arcana Coelestia # 9247
9247. SENSUS INTERNUS 1
vers. 1-3. Non feres famam vanitatis; ne ponas manum tuam cum improbo ad esse testis violentiae. Non eris post multos ad mala; et non respondebis super lite ad declinandum post multos ad pervertendum. Et pauperem non revereberis in lite ejus. ‘Non feres famam vanitatis’ significat non auscultationem falsitatum: ‘ne ponas manum cum improbo’ significat non oboedientiam malignitatum: ‘ad esse testis violentiae’ significat non affirmationem talium quae contra bonum charitatis: ‘non eris post multos ad mala’ significat non consociationem cum talibus: ‘et non respondebis super lite ad declinandum post multos ad pervertendum’ significat non consociationem cum illis qui bona et vera vertunt in falsa et mala, ac vicissim: ‘et pauperem non revereberis in lite sua’ significat quod non favendum falsis, in quibus sunt qui in ignorantia veri.
Poznámky pod čarou:
1. The Manuscript inserts COMMUNIS.