Bible

 

Exodus 22:31

Studie

       

31 Viri sancti eritis mihi : carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9226

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9226. ‘Septem diebus erit cum matre sua’: quod significet statum illorum primum cum veris, constat ex significatione ‘septem dierum’ quod sit status primus illorum qui regenerantur, ‘dies’ enim sunt status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 8426, 9213, et ‘septem’ sunt a principio ad finem, ita plenum, n. 728, 6508; et ex significatione ‘matris’ quod sit Ecclesia quoad verum, ita quoque verum Ecclesiae, de qua n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, 1 5581, 8897; inde sequitur quod per ‘septem diebus erit cum matre sua’ 2 significetur status primus ad plenum seu integer a principio ad finem, quando in veris. Quomodo cum his se habet, in sequenti articulo dicetur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9213

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9213. ‘Usque ad intrare solis restitues ei’: quod significet quod restituendum ante statum umbrae ex jucundis amorum externorum, constat ex significatione ‘intrare’ seu ‘occidere solis’ quod sit status umbrae ex jucundis amorum externorum. Cum hoc ita se habet 1 : in caelo sunt 2 vicissitudines caloris quoad illa quae boni amoris sunt, et lucis quoad illa quae veri fidei, ita vicissitudines amoris et fidei; in inferno etiam sunt vicissitudines, sed illis oppositae quia ibi 3 amoris mali et 4 fidei falsi; illae vicissitudines correspondent vicissitudinibus temporum anni in terra, quae sunt ver, aestas, autumnus, et hiems, ac iterum ver, et sic porro; sed in mundo spirituali pro temporibus sunt status, nam non sunt vices caloris et lucis, sed amoris et fidei; ast sciendum quod vicissitudines illae non sint similes 5 una sicut alteri, sed differunt apud unumquemvis secundum statum ejus vitae acquisitum in mundo; occasus solis in caelo correspondet statui umbrae quoad 6 vera fidei, et statui frigoris quoad 7 bonum amoris in Dominum et erga proximum; veniunt enim tunc in jucunda amorum externorum, quae secum habent umbram quoad fidem, nam cum angelus aut spiritus in externis est, etiam in 8 umbra est; cum autem in internis est, tunc in jucundis et beatis amorum caelestium est, et simul tunc in amoenis fidei, seu in luce veri; 9 hi status sunt quibus correspondent tempora verna et tempora aestiva in terra; ex his nunc constare potest unde est quod ‘intrare’ seu ‘occidere solis’ significet statum umbrae ex jucundis amorum externorum; de his vicissitudinibus videantur quae prius n. 5097, 5672, 5962, 6110, 7083, 8426, 8615, 8644, 8812, ostensa sunt.

[2] Ex supra dictis 10 videri potest quid intelligitur per quod vera scientifica per fallacias ex sensualibus disparata restituenda sint ante statum umbrae ex jucundis amorum externorum, quae significantur per ‘si oppigneraveris vestem socii tui, usque ad intrare solis restitues ei’; intelligitur enim quod vera per fallacias ablata restituenda sint cum homo adhuc in luce veri est, nam tunc recuperare illa potest et quoque discutere falsa per fallacias inducta, non autem cum in statu umbrae est ex jucundis amorum externorum, quia jucunda haec rejiciunt illa, et umbra non recipit illa; ita fallaciae inhaerent et appropriantur. Quod jucunda externa seu externi hominis talia sint, est quia illa cohaerent mundo et quoque excitantur et quasi vivificantur ex ejus calore; aliter jucunda 11 aut beata interna seu interni hominis, ea cohaerent caelo et quoque excitantur et vivificantur ex ejus calore, qui est amor a Domino.

[3] Hoc judicium seu haec lex traditur ita alibi apud Moschen,

Non pignori accipies molam aut molarem, nam animam ille accipit in pignus, Deut. 24:6;

per ‘molam’ significantur talia quae inserviunt comparandae fidei et 12 dein charitati, n. 7780, et per ‘animam’ vita fidei ex charitate, 13 n. 9050; inde patet quid sit ' 14 pignori non accipere molam, 15 nam animam accipit in pignus':

apud eundem,

Non inclinabis jus peregrini et orphani, nec pignori 16 accipies vestem viduae, Deut. 24:17;

‘pignori 17 accipere vestem viduae’ est vera quae bonum 18 desiderat auferre quocumque modo; ‘vestis’ enim est verum, ut supra n. 19 9212, et 'vidua' est 20 qui in bono et desiderat 21 vera, seu in sensu abstracto, bonum desiderans vera, n. 9198, nam si verum aufertur, perit bonum cum suo desiderio:

[4] et apud eundem,

Si mutuo dederis socio tuo aliquid, non intrabis in domum ejus ad capiendum pignus; foris stabis; vir autem cui tu mutuo dederas educet pignus foras. Si vir egenus ille, non cubabis in pignore ejus; restituendo restitues illi pignus juxta occidere solis, ut cubet in veste sua, et benedicat tibi, et erit justitia coram Deo tuo, Deut. 24:10-13;

quod ‘creditor foris staret, et educeretur ad illum pignus’ significat quomodo veris communicatis respondendum est, nam per ‘mutuo dare’ significatur 22 communicatio, n. 9174, et per ‘pignus sumere’ responsum; quod haec significentur, nemo scire potest nisi ex talibus quae fiunt in altera vita, ita nisi sciat quid sit ‘intrare in domum’, et quid sit ‘foris stare’, et sic quid sit ‘educere foras’;

[5] qui in altera vita intrant in domum alterius et in uno conclavi colloquuntur, illi ita communicant sua cogitata cum omnibus ibi ut prorsus non sciant aliter quam quod ipsi ex se illa cogitent; at si foris stant, tunc cogitata quidem percipiuntur, sed sicut ab alio et non a se; hoc omni die fit in altera vita; quare qui ab una opinione seu ab una sententia sunt apparent simul in una domo, et magis si in uno conclavi domus; et cum iidem dissentiunt, tunc disparantur ab oculis eorum qui dissentiunt; tales apparentiae sunt ubivis et jugiter in 23 altera vita; causa est quia paritas cogitationum conjungit et praesentiam sistit, cogitatio enim est visus internus, et distantiae locorum ibi non sunt sicut in mundo;

[6] inde patet quid sit ‘non intrare in domum, sed foris stare et sumere pignus’, quod nempe sit, non obstringere aut incendere alterum ad confirmanda sua vera, sed audire et capere 24 responsa qualia sunt in ipso; nam qui obstringit et incendit alterum ad confirmanda sua vera, is facit ut alter non cogitet aut loquatur ex se sed ex illo; et cum quis ex alio cogitat et loquitur, 25 disturbantur vera quae apud illum, et tamen non emendatur, nisi sit apud talem qui adhuc ignorat illa. Ex his iterum liquet quod in singulis Verbi sint quae correspondent talibus quae in mundo spirituali sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts in altera vita.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. amorum sui et mundi

4. fides, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition, but in his critical notes in Tafel’s edition (the second latin edition) suggests fidei

5. uni, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. fidem

7. amorem

8. The Manuscript inserts illa.

9. in his statibus est, cum in statu correspondente tempori verno, et tempori aestivo in terra

10. The Manuscript inserts nunc.

11. seu

12. postea

13. The Manuscript inserts quae vita spiritualis dicitur, .

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. quia

16. capies

17. capere

18. desiderant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. quae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

21. verum

22. communicatio veri, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The Manuscript inserts ejus.

25. disturbat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.