Bible

 

Exodus 22:30

Studie

       

30 De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.

Bible

 

Deuteronomium 27:21

Studie

       

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6112

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6112. ‘Et collegit Joseph omne argentum’: quod significet quod omne scientificum verum et aptabile, constat ex significatione ‘colligere’ quod sit in unum conferre; ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste internum, de qua saepe prius, et ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, hic autem scientificum verum et aptabile, nam dicitur de argento in terra Aegypti et in terra Canaan, ut mox sequitur; inde est quod per ‘collegit Joseph omne argentum’ significetur quod caeleste internum in unum contulerit omne scientificum verum et aptabile. Scientificum dicitur verum et aptabile quod non fallaciae obtenebrant, quae quamdiu discuti 1 nequeunt, scientificum inaptabile reddunt; et quoque scientificum quod non perversum factum per applicationes ad falsa et ad mala ab aliis aut a semet, nam haec semel alicui scientifico impressa manent; scientificum itaque quod illis vitiis non laborat, est scientificum verum et aptabile.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.