Bible

 

Exodus 22:3

Studie

       

3 Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.

Bible

 

Deuteronomium 27:21

Studie

       

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1482

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1482. ‘Viderunt principes Pharaonis’: quod significet primaria praecepta, quae sunt ‘principes Pharaonis’, constat ex significatione ‘principum et Pharaonis’; principes in Verbo significant illa quae sunt primaria, tam in historicis quam in propheticis Verbi; et ‘Pharao’ significat idem ac Aegyptus, et hic Aegyptus seu Pharao in optimo sensu, quia praedicantur de scientia cognitionum quam Dominus in pueritia primum arripuit. Quod fuerint primaria praecepta ex Verbo, ex significatione ‘horum in sensu interno constat. Quod per ‘Pharaonem’ in Verbo significetur idem ac per Aegyptum in communi, multis confirmari potest, sicut etiam per reges aliorum regnorum nominatos idem ac per ipsa nomina regnorum: per ‘principes’ autem primaria illorum, ut apud Esaiam,

Stulti principes Zoanis, sapientes consiliarii Pharaonis; ... quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis, ... infatuati principes Zoanis, decepti principes Noph, 19:11, 13;

ibi ‘principes Zoanis, et sapientes consiliarii Pharaonis’ pro primariis scientificis; et quia sapientia primitus viguit in Aegypto, ut prius dictum, vocatur ‘filius sapientum, et filius regum antiquitatis’: ita quoque alibi multoties in Verbo ‘principes’ pro primariis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.