Bible

 

Exodus 22:23

Studie

       

23 Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum :

Bible

 

Deuteronomium 27:21

Studie

       

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9124

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9124. SENSUS INTERNUS

vers. 1-3. Si in perfossione deprehensus fuerit fur, et percussus, et moriatur, non illi sanguines. Si exortus fuerit sol super eo, sanguines illi, rependendo rependet; si nihil illi, et vendetur pro furto [suo]. Si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum, a bove usque ad asinum, usque ad pecudem, viventes, duplum rependet. ‘Si in perfossione deprehensus fuerit fur’ significat si non appareat quod bonum aut verum 1 auferatur: ‘et percussus, et moriatur’ significat si tunc damno afficitur usque ut exstinguatur: ‘non illi sanguines’ significat non reum violentiae illatae: ‘si exortus fuerit sol super eo’ significat si viderit illud clare ex interiore: ‘sanguines illi’ significat reum esse: ‘rependendo rependet’ significat emendationem et restitutionem veri et boni ablati: ‘si nihil illi’ significat si non aliquid supersit: ‘vendetur pro furto suo’ significat abalienationem: ‘si inveniendo inventum fuerit in manu illius furtum’ significat si ex vero et bono supersit per quod restitui possit: ‘a bove usque ad asinum’ significat si ex bono aut vero exteriore: ‘usque ad pecudem’ significat si ex vero et bono interiore: ‘viventes’ significat quibus inest vita spiritualis: ‘duplum rependet’ significat restitutionem ad plenum.

Poznámky pod čarou:

1. verum aut bonum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.