Bible

 

Exodus 22:19

Studie

       

19 Qui coierit cum jumento, morte moriatur.

Bible

 

Deuteronomium 27

Studie

   

1 Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.

2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,

3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.

4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :

5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,

6 et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,

7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.

8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :

10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.

11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :

12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.

13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.

14 Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :

15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.

16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.

17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.

18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.

19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen.

20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen.

23 Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.

24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.

25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.

26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9205

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9205. ‘Et occidam vos gladio’: quod significet 1 quod deprivent se bono et vero per falsa, constat ex significatione ‘occidere’ cum de illis qui defraudant illos qui in bono et vero sunt, qui per ‘viduas, orphanos, et peregrinos’ significantur, quod sit illos deprivare talibus; quod ‘occidere’ sit deprivare vita spirituali, videatur n. 3607, 2 6767, 8902; et ex significatione ‘gladii’ quod sit verum pugnans et destruens 8902; et ex falsum, et in opposito sensu falsum pugnans et destruens verum, de qua n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, hic itaque ‘occidere gladio’ est deprivare bonis et veris per falsa.

Poznámky pod čarou:

1. significent

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.