14
Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur.
14
Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur.
2821. ‘Clamavit ad eum angelus Jehovae e caelo’: quod significet consolationem ex Ipso Divino tunc, constare potest ex significatione ‘clamare e caelo’ quod sit consolari, ut quoque patet ab illis quae proxime praecedunt et quae mox sequuntur; et ex significatione ‘angeli Jehovae’ cum angeli in Verbo nominantur, quod per eos intelligatur aliquid in Domino, sed quid Domini, quod appareat ex serie, ‘videatur’ n. 1925: hic intelligitur Ipsum Divinum. Similiter legitur de Domino, cum tentationem gravissimam sustinuit in Gethsemane, quod Visus sit Ipsi angelus de caelo confortans Ipsum, Luc.
per ‘angelum e caelo’ ibi in sensu interno etiam intelligitur Divinum quod in Ipso.