10
Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit :
10
Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit :
9150. ‘Et furto ablatum fuerit e domo viri’: quod significet jacturam illorum inde, constat ex significatione ‘furti’ quod sit ablatio talium quae faciunt vitam spiritualem hominis 1 , proinde verorum et scientificorum, quae per ‘argentum et vasa’ significantur, n. 9149, et ex significatione ‘domus’ quod sit ubi aliquid reconditur 2 ; inde est quod ‘domus’ varia significet, prout Ecclesiam, bonum ibi, tum quoque hominem, ut et mentem ejus utramque, naturalem et rationalem, hic vero memoriam, quia inibi ut in domo sua sunt vera et scientifica; quod ‘domus’ varia significet, videatur n. 3128, 3142, 3538, 3652, 3720, 3900, 4973, 4982, 5023, 5640, 6690, 7353, 7848, 7929.
Poznámky pod čarou: