Bible

 

Exodus 21:7

Studie

       

7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 946

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

946. "Quia judicia tua manifestata sunt." - Quod significet quod illis Divina vera revelata sint, constat ex significatione "judiciorum", quod sint Divina vera, de qua sequitur; et ex significatione "manifestari", quod sit revelari. Quod Divina vera in fine ecclesiae revelentur, et quod revelata sint, in sequentibus in hoc capite dicetur, quia ibi de illis agitur.

Quod "judicia" significent Divina vera, est quia leges regiminis in regno spirituali Domini vocantur "judicia", leges autem regiminis in regno caelesti Domini vocantur "justitia"; leges enim regiminis in regno spirituali Domini sunt leges ex Divino Vero, at leges regiminis in regno caelesti Domini sunt leges ex Divino Bono. Inde est quod in Verbo dicantur "judicium" et "justitia" in sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Paci non erit finis super throno Davidis, .... ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et . . justitia a nunc et in aeternum" (9:6 [B.A. 7]):

haec de Domino ac de Ipsius regno Regnum Ipsius spirituale significatur per "thronum Davidis"; et quia hoc regnum est in Divinis veris ex Divino Bono, dicitur, "in judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, ac intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam" (23:5):

haec quoque de Domino, et de regno spirituali Ipsius; et quia hoc regnum in Divinis veris ex Divino Bono est, dicitur quod "regnabit Rex, ac intelligenter aget", et quod "faciet judicium et justitiam"; Dominus vocatur "Rex" ex Divino Vero; et quia Divinum Verum est quoque Divina intelligentia, dicitur quod "intelligenter aget"; et quia Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur quod "faciet judicium et justitiam."

[2] Apud Esaiam,

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia" (33:5):

per "Zionem" intelligitur caelum et ecclesia ubi Dominus per Divinum Verum regnat; et quia omne Divinum Verum est ex Divino Bono, dicitur, "Implevit Zionem judicio et justitia." Apud Jeremiam,

"Ego Jehovah faciens . . judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi" (9:23 [B.A. 24]):

etiam hic per "judicium et justitiam" significatur Divinum Verum ex Divino Bono.

Apud Esaiam,

"Interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent" (58:2):

"judicia justitiae" sunt Divina vera ex Divino Bono; similiter etiam "judicium et justitia", nam sensus spiritualis conjungit illa quae sensus litterae distinguit.

Apud Hoscheam,

"Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio . . et in misericordia, .... et in veritate" (2:19, 20):

ibi de regno caelesti Domini, quod ex illis qui in amore in Dominum sunt consistit; et quia Domini conjunctio cum illis comparative est sicut conjunctio mariti cum uxore, bonum amoris enim ita conjungit, ideo dicitur, "Desponsabo te Mihi in justitia et judicio"; ac dicitur "justitia" primo loco, et "judicium" secundo, quia illi qui in bono amoris in Dominum sunt, illi etiam in veris sunt, ex bono enim vident illa; quia "justitia" dicitur de bono, ac "judicium" de vero, ideo etiam dicitur, "in misericordia" et "in veritate"; misericordia etiam est boni, quia est amoris.

[3] Apud Davidem,

"Jehovah, in caelis .... est justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna" (Psalmuss 36:6, 7):

"justitia" dicitur de Divino Bono, quare comparatur montibus Dei, nam per "montes Dei" significantur bona amoris (videatur [supra,] n. 405 [a-f] , 510, 850 [a]); ac "judicia" dicuntur de Divinis veris, quare comparantur abysso magnae, nam per "abyssum magnam" significatur Divinum Verum.

[4] Exhis nunc constare potest quod per "judicia" significentur Divina Vera. Multis in locis in Verbo etiam dicuntur "judicia", "praecepta" et "statuta"; ac ibi per "judicia" significantur leges civiles, per "praecepta" leges vitae spiritualis, ac per "statuta" leges cultus. Quod per "judicia" significentur leges civiles, constat ex Exodo, cap. 21, 22, 23, ubi illa quae ibi mandantur "judicia" vocantur, quia ex illis fiebant judicia a judicibus in portis urbium; sed usque eadem illa significant Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis, continent enim illa in sensu spirituali, ut constare potest ab explicatione illorum in Arcanis Caelestibus (n. 8971-9103, 9124-9231, 9247-9348). Quod leges apud filios Israelis dicta fuerint "judicia", "praecepta" et "statuta", constat ex sequentibus locis:

Apud Mosen,

"Loquar ad te omnia praecepta, statuta et judicia, quae docebis eos, ut faciant ea" (Deuteronomius 5:28 [B.A. (31]);

apud eundem,

"Haec sunt praecepta, statuta et judicia, quae praecepit Jehovah Deus vester ad docendum vos" (Deuteronomius 6:1);

apud eundem,

"Ideo custodies praecepta, statuta et judicia, quae Ego praecipio tibi hodie ad faciendum illa" (Deuteronomius 7:11);

apud Davidem,

"Si deserunt filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulant, si statuta mea profanant, et praecepta mea non servant, ..visitabo virga praevaricationem eorum" (Psalmuss 89:31-33 [B.A. 30-32]);

praeterea etiam pluries alibi (Ut Leviticus 18:5; 19:37; 20:22; 25:18; 26:15; Deuteronomius 4:1; 5:1, 6, 7; 17:19; 26:17; Ezechiel 5:6, 7; 11:12, 20; 18:9; 20:11, 13, 25; 37:24). Per "praecepta" in illis locis intelliguntur leges vitae, imprimis quae in decalogo sunt, quae ideo vocantur "decem praecepta"; per "statuta" autem intelliguntur leges cultus, quae imprimis erant de sacrificiis, ac de ministeriis sanctis; ac per "judicia" intelliguntur leges civiles, quae leges quia repraesentativae spiritualium erant, per illa significantur Divina vera, qualia sunt in regno spirituali Domini in caelis.

[5] (Continuatio.)

Cum itaque homo fugit et aversatur mala ut peccata, ac elevatus est a Domino in caelum, consequitur quod non amplius in proprio suo sit, sed in Domino, et inde quod cogitet et velit bona. Nunc quia homo sicut cogitat et vult, ita etiam facit, omne enim factum hominis procedit ex cogitatione voluntatis ejus, inde iterum consequitur quod cum homo mala fugit et aversatur, faciat bona non a se sed a Domino. Inde nunc est quod fugere mala sit facere bona. Bona quae homo tunc facit intelliguntur per bona opera, ac bona opera in toto complexu intelliguntur per charitatem. Quia homo non reformari potest, nisi cogitet, velit et faciat sicut ex se, id quod sicut ab ipso homine fit conjungitur ei et manet apud illum; quod autem non sicut ex ipso homine fit, hoc, quia non recipit aliqua vita sensus, transfluit sicut aether; ideo vult Dominus ut homo non modo fugiat et aversetur mala sicut a se, sed etiam cogitet, velit et faciat sicut ex se, sed usque agnoscat corde quod omnia illa sint a Domino. Hoc agnoscet quia est verum.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8971

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8971. SENSUS INTERNUS

Quod Verbum sit sanctum, immo sanctissimum, cuivis intra Ecclesiam notum est; hoc non modo agnoscunt sed etiam appercipiunt illi qui in veris fidei sunt et in vita secundum illi, nam hi tenentur 1 continue in idea sancti cum legunt Verbum; at qui non in veris fidei sunt 2 et in vita secundum illa, non agnoscunt, minus appercipiunt, aliquid sancti in Verbo; hi cum legunt illud, non vident aliquid sublimius in illo quam in alio quodam scripto; et qui negant corde suo Verbi sanctitatem, etiam secum dicunt, cum legunt illud, quod scripta hominum elegantiora sint, quia elegantiore stilo quoad sensum litteralem concinnata; hoc per vivam experientiam testatum mihi factum est ab illis in altera vita qui corde suo negaverunt Verbum inspiratum a Divino esse; at cum illis dictum est quod Verbum sanctum et Divinum 3 esset quoad omnem ibi iotam, ac quoad omnium minimum ibi apicem, tunc steterunt et mirati sunt unde id; et cum illis ulterius dictum 4 , et quoque ad virum ostensum, quod omnia quae in Verbo sunt in se sensum spiritualem qui non apparet in littera, contineant, et quod ille sensus Verbi sit angelis in caelo quando ab homine legitur Verbum, tunc agnoverunt, quia ostensum; sed dixerunt quod hoc non in mundo sciverint, et quia non sciverunt, quod absque culpa sint; sed cum iidem explorati sunt, animadversum est 5 quod illi vixerint ad omnem lubitum absque ullis frenis a conscientia, et quod ideo corde suo negaverint Divinum, caelum et infernum, vitam post mortem, et reliqua fidei, et quod hoc fuerit causa quod sanctitatem Verbi non agnoverint; et ulterius testatum est quod omnes illi qui in veris fidei fuerunt, et in vita secundum illa, Verbum pro sancto habuerint, et quoque 6 apud se id perceperint cum legerunt; inde evicti sunt quod causa non fuerit in Verbo sed in ipsis; illis enim qui in vita boni sunt, interiora aperta sunt in caelum, unde influit sanctum Verbi ab angelis, at qui in vita mali sunt, interiora clausa sunt versus caelum sed aperta in infernum, unde influit contrarium.

[2] Sint pro exemplo judicia seu leges in hoc capite de servis, de ancillis, de bobus: qui sanctitatem Verbi negant quia in vita mali sunt, illi dicturi sunt quod in illis judiciis seu legibus non aliquid Divinum videant; sicut, quod servus qui non vult exire liber adduceretur ad januam 7 seu postem, et dominus ejus perforaret 8 aurem ejus subula, et sic serviret in 9 aeternum: tum, si servus percussus vixerit diem vel biduum, dominus percussus 10 non puniretur quia argentum ejus ille: ut et quod servus liber esset pro oculo et pro dente: quod bos cornupeta lapidaretur; 11 praeter reliqua quae ibi Qui Verbi sanctitatem negant corde suo, illi haec vident sicut non digna Verbo, minus digna quod ab Ipso Jehovah in monte Sinai dictarentur; similiter reliqua in Verbo tam historico quam prophetico sed causa cur illa ita videant, est quia illis caelum est clausum propter vitam 12 mali, inde eis perceptio contraria; aliter prorsus eis qui in vita boni sunt.

[3] Unde sanctitas Verbi quae influit e caelo, constat ex omnibus illis quae de sensu interno Verbi hactenus dicta et ostensa sunt, quot nempe soli Verbo sit sensus internus, et quod ille sensus agat de talibus quae sunt caeli, quae sunt vitae aeternae, et quod intime de Solo 13 Domino, ita de rebus sanctis, immo de ipsis Divinis quae sanctissima; et quod ille sensus sit angelis qui apud hominem cum legitur Verbum, consequenter quod inde influxus sancti, et perceptio ejus apud illos qui in vita fidei et charitatis sunt. Quod attinet judicia seu leges de servis, ancillis, bobus, in hoc capite, illa in sensu intimo continent talia quae sunt ordinis Divini de illis qui in vero fidei sunt, tum de illis qui laedunt aut destruunt ea quae fidei et charitati sunt, et ea quae amoris in Dominum, ac in sensu intimo quae Ipsum Dominum; inde cuivis constare potest quam sancta in se sunt, utcumque non ita in littera apparent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts a Domino.

2. vel

3. sit

4. The Manuscript inserts est.

5. quod omnes illi corde suo negaverint Divinum, coelum et infernum, vitam post mortem, et vixerint ad omnem lubitum, absque conscientia.

6. id aliquoties apud se

7. vel

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. perpetuum

10. The Manuscript places this before dominus.

11. et

12. The Manuscript inserts ut supra dictum est, .

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.