Bible

 

Exodus 21:3

Studie

       

3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8977

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8977. ‘Si in corpore suo venerit’: quod significet verum absque jucundo, constat ex significatione ‘corporis’ quod sit solum verum, ita verum absque suo jucundo, per ‘corpus’ enim 1 intelligitur servus solus absque muliere, ita absque jucundo, nam mulier servi est jucundum vero conjunctum, ut patebit a sequentibus. 2 Cum arcano hoc ita se habet: homines Ecclesiae externae, qui repraesentabantur per ‘servos Hebraeos’, sunt qui discunt 3 verum ex nullo jucundo, solum ob causam quia verum Ecclesiae est, per quod credunt se posse salvari; 4 haec necessitas 5 est quae injungit discere et scire illud; hi sunt qui 6 in sensu interno intelliguntur per servos qui veniunt in corpore suo et 7 exeunt in corpore suo; apud hos solum confirmatur verum; tales in altera vita in introitu ad caelum sunt et non in ipso caelo; vocantur cuticulares, quia in Maximo Homine cuti correspondent, n. 5553-5559;

[2] illi autem qui in vero sunt cui adjunctum est jucundum, sunt qui in sensu interno hic intelliguntur per servos qui veniunt cum muliere, ‘mulier’ enim significat bonum 8 quando' ‘vir’ verum, hic autem jucundum, nam hoc pro bono est in externae Ecclesiae homine; bonum quod huic est non ex origine spirituali est sed ex origine naturali, nam sapit ex jucundo 9 vivendi et docendi id propter lucrum vel propter honorem, consequenter propter se; ea causa est quod dicatur jucundum non autem bonum; apparet quidem ut bonum in externa forma, sed quia 10 est bonum naturale, hoc est, quia trahit originem e mundo et non e caelo', vocatur jucundum;

[3] bonum autem ex origine spirituali intelligitur in sensu interno per mulierem quam dominus dat servo 11 suo, sed hoc non potest conjungi, quapropter statutum est quod cum exiturus servus, mulier esset domini, et quoque ejus filii et filiae; bonum enim spirituale est bonum non propter lucrum aut propter honorem sed propter Ecclesiam et propter salutem proximi; tale bonum non 12 potest conjungi illis qui in externis Ecclesiae sunt, nam est ipsum bonum charitatis, et scaturit ex affectione quae amoris; qui enim in externis Ecclesiae sunt non possunt affici veris fidei aliter quam principaliter propter se, et secundario propter Ecclesiam, et qui 13 tales sunt, facere quidem possunt secundum vera, ita bonum, non ex affectione sed ex oboedientia; hi sunt qui in sensu interno intelliguntur per illos qui in perpetuum servire volunt.

[4] Haec sunt arcana quae in sensu interno continentur in his statutis de servis, quae nullatenus capi possunt 14 quam ab illis qui in bono charitatis sunt, non autem ab illis qui in 15 vero fidei absque illo bono; causa est quia illi qui in bono charitatis sunt in luce caeli sunt, et ex illa vident quae in luce mundi, at qui in vero fidei sunt et non in bono charitatis, in luce mundi sunt, ex qua non videri possunt quae in luce caeli sunt, nam lux caeli est supra, hoc est, intra, at lux mundi est infra 16 seu' extra; 17 a superiore aut interiore possunt videri inferiora aut exteriora, non autem vicissim, influere enim potest caelum in mundum, non autem mundus in caelum, n. 3721, 5119, 5259, 5779, 6322.

Poznámky pod čarou:

1. hic significatur

2. Ut sciatur quomodo cum hoc arcano se habet, dicetur

3. The Manuscript inserts et sciunt.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. inde

6. The Manuscript places this after intelliguntur.

7. The Manuscript inserts qui.

8. cum

9. docendi vivendi secundi id

10. non est bonum spirituale

11. The Manuscript deletes status post laborem and inserts tempus postquam.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. hoc faciunt

14. nisi

15. Veris, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. hoc est,

17. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.