Bible

 

Exodus 21:28

Studie

       

28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9046

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9046. ‘Quemadmodum imposuerit super illum dominus mulieris’: quod significet usque dum convenit cum vero boni, constat ex significatione ‘quemadmodum imposuerit super illum’ cum de mulcta, quod sit emendatio usque ad satisfactionem, ita usque dum convenitur, de qua sequitur, ex significatione ‘domini’, nempe mulieris, seu ‘viri’, quod sit verum, et ex significatione ‘mulieris’ quod sit bonum; ‘dominus’ enim seu ‘vir mulieris’ in Verbi sensu spirituali significat verum, et ‘mulier’ bonum, 1 quia per conjugium viri cum muliere repraesentatur conjugium veri et boni, n. 915, 2517, 4510, 4823. Per emendationem usque dum convenit, intelligitur restitutio laesionis quae facta est per partum intempestivum, in sensu spirituali per enixum seu exclusionem boni ex veris ab interno homine in externum seu naturalem non justo ordine; restitutio fit cum dein conveniunt, et conveniunt cum externus seu naturalis homo non agit ex se sed ex interno seu spirituali, internum enim erit in externo seu spirituale in naturali, sicut anima in suo corpore; cum hoc fit, tunc vivit externum seu naturale ex vita interni, quae est vita nova seu vita regenerati.

Poznámky pod čarou:

1. nam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.