Bible

 

Exodus 21:15

Studie

       

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8995

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8995. ‘Si mala in oculis domini sui’: quod significet si affectio veri ex jucundo naturali non concordet cum vero spirituali, constat ex significatione ‘ancillae’, de qua dicitur quod sit ‘mala’, quod sit affectio ex jucundo naturali, de qua n. 8993, 8994, et ex significatione ‘malae’ cum de affectione illa respective ad verum spirituale, quod sit non concordare, de qua sequitur; ex significatione ‘in oculis’ quod sit in perceptione, de qua n. 1 2789, 2829, 4083, 4339, et ex significatione ‘domini’ quod sit 2 verum spirituale, de qua 3 n. 8981 4 .

[2] Quomodo cum his se habet, dicendum est: quod ‘ancilla’ sit affectio veri ex jucundis amoris sui aut amoris mundi, supra n. 8993, 8994, dictum est; et quod ea affectio conjungi possit vero spirituali, constare potest ex eo quod affectio veri spiritualis sit affectio interna, seu 5 in interiore homine, at affectio veri ex jucundo naturali sit in externo homine; affectio interna quae est spiritualis hominis, conjungitur jugiter cum affectione externa quae est naturalis hominis, sed usque ita 6 ut affectio veri interna sit dominans et affectio externa sit serviens, nam secundum ordinem Divinum est ut spiritualis homo dominetur super naturalem, 7 n. 8961, 8967; et cum spiritualis homo dominatur, tunc spectat homo sursum; hoc repraesentatur per habere caput in caelo; at cum naturalis homo dominatur, tunc spectat homo deorsum, 8 quod 9 repraesentatur per habere caput in inferno;

[3] ut luculentius hoc pateat, ulterius 10 dicendum est: plerique homines per vera quae discunt et bona quae agunt, etiam cogitant de lucro inde in patria, aut de honore; sed si haec pro fine habentur, tunc naturalis homo dominatur et spiritualis servit; si autem non pro fine habentur sed solum pro mediis ad finem, tunc spiritualis homo dominatur et naturalis servit, prorsus secundum illa quae n. 7819, 7820, dicta sunt, nam cum spectatur lucrum aut honor ut medium ad finem et non ut finis, tunc non spectatur lucrum seu honor sed finis, qui est usus; sicut qui divitias cupit et sibi comparat propter 11 usum quem super omnia amat, tunc non delectatur divitiis propter divitias, sed propter usus; ipsi usus etiam faciunt vitam spiritualem apud homines, et divitiae solum serviunt pro mediis, 12 videatur n. 6933-6938. Inde videri potest qualis naturalis homo erit ut conjungi possit 13 spirituali, ut nempe lucra et honores, ita 14 divitias et dignitates, 15 spectet pro mediis et non pro fine; quod enim apud hominem spectatur pro fine, hoc ipsissimam ejus vitam facit, nam 16 id super omnia amat, nam quod amatur, 16 id pro fine 17 spectatur.

[4] Qui non scit quod finis, seu quod idem, amor, faciat vitam hominis spiritualem, proinde quod homo sit ubi ejus amor, in caelo si amor caelestis, in inferno si amor infernalis, non comprehendere potest quomodo cum his se habet; autumare potest quod jucundum naturalium amorum, qui sunt amor sui et 18 mundi, non possint concordare cum vero et bono spirituali, non enim scit quod homo cum regeneratur, prorsus invertendus sit, et quod cum inversus est, sit capite in caelo, sed antequam inversus est, fuerit capite in inferno; capite in inferno fuit cum jucunda amoris sui 19 aut mundi pro fine habuit, at capite in caelo est cum illa jucunda pro mediis ad finem sunt, nam finis, qui est amor, 20 unice vivit apud hominem; media ad finem autem a se non vivunt sed vitam accipiunt a fine, 21 inde media a fine ultimo vocantur fines medii, qui quantum spectant 22 finem 23 ultimum, qui est principalis, tantum vivunt; inde est, cum homo regeneratus est, proinde cum pro fine habet amare proximum etamare Dominum, 24 quod tunc pro mediis 25 habeat amare se etmundum; cum homo talis est, 26 cum spectat ad Dominum, se pro nihilo habet, et quoque mundum, et si semet spectat pro aliquo, est ut servire possit Domino; prius autem 27 fuerat is in contrarium; cum spectavit ad se, Dominum pro nihilo habuit, et si pro aliquo, fuit ut inde ei lucrum et honor.

[5] Ex his constare potest quale arcanum latet in his quae de ancillis ex filiabus Israelis statuta 28 sunt, quod nempe licet servae essent, usque si bonae, desponsatae fuerint domino a quo emptae 28 sunt, vel ejus filio; at si malae, quod non desponsatae sed vel 29 redemptae vel venditae, secundum ea quae in his versibus continentur; 30 desponsare etiam ancillas, aut illas pro concubinis habere, in Ecclesia repraesentativa, praesertim Judaica et Israelitica, permissum fuit ob causam quia uxor repraesentabat affectionem veri spiritualis, at ancilla affectionem veri naturalis; ita illa internum Ecclesiae apud hominem, haec autem externum; hoc repraesentatum fuit per Hagarem quae desponsata Abrahamo, tum per binas ancillas quae desponsatae Jacobo.

[6] Ex his nunc patet quid per ‘ancillam, si mala, ut non desponsari possit’, in sensu repraesentativo interno intelligitur, quod nempe si affectio ex jucundo naturali, quae est ‘ancilla’, non concordet cum spirituali, quod fit imprimis per id quod dominari vellet, et quod eo animo et corde esset, ut non flecti posset ad amandum Dominum. Praeterea etiam concordantia aut discordantia affectionis ex jucundo naturali cum spirituali se habet secundum utriusque quale; 31 sed ea in suos numeros 32 dispescere, foret prolixum nimis. Quod ‘ancilla’ etiam sit medium affirmativum inserviens conjunctioni externi et interni hominis, videatur n. 3913, 3917, 3931.

Poznámky pod čarou:

12829, 5129, 4082, 4339, in the First Latin Edition, 2829, 3529, 4083, 4339, in the Second Latin Edition

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. The Manuscript inserts supra.

4. The Manuscript inserts, 8986

5. The Manuscript inserts affectio.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts videatur.

8. et hoc

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. explicandum

11. usus quos

12. The Manuscript inserts quomodo cum his ulterius se habet, .

13. The Manuscript inserts cum.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. hoc

17. habetur

18. The Manuscript inserts amor.

19. et

20. est unice qui

21. sunt enim

22. ipsum finem principalem

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. et

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The Manuscript inserts tunc.

27. fuerit contrarium

28. sint

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. talia etiam repraesentata sunt per ancillam Hagarem, quae desponsata Abrahamo, tum per binas ancillas quae desponsatae Jacobo, hoc in Ecclesia repraesentativa, praesertim Judaica et Israelitica, permissum fuit, ob causam, quia uxor repraesentabat affectionem veri spiritualis, at ancilla affectionem veri naturalis, ita illa internum Ecclesiae apud hominem, haec autem externum. Ex his nunc patet, quid per ancillam si mala, ut non desponsari possit, in sensu repraesentativo spirituali intelligitur, quod nempe si affectio ex jucundo naturali, quae est ancilla, non concordet cum spirituali, nempe per id, quod dominari velit, nam tunc inferre conatur talia quae destruunt spirituale, Arcana Coelestia 7491, 7492

31. quae

32. referre

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.