Bible

 

Exodus 21:14

Studie

       

14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9056

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9056. ‘Vulnus pro vulnere’: quod significet si aliquid affectionis quae amoris exterius in voluntario, constat ex significatione ‘vulneris’ quod sit laesio affectionis quae amoris et quia est amoris est voluntarii, nam amor est 1 voluntatis; quod exterioris voluntatis sit, est quia per 2 ‘ustionem’ significatur laesio 3 affectionis quae interius in voluntario, de quo nunc supra n. 9055. Distinguitur in Verbo inter vulnus et plagam; ‘vulnus’ praedicatur de laesione boni 4 et ‘plaga’ de laesione veri, ut apud Esaiam,

A vola pedis usque ad caput non in eo integritas; vulnus et cicatrix et plaga recens non expressa et non obligata, et non emollita oleo, 1:6; 5 ibi ‘vulnus’ praedicatur de destructo bono et ‘plaga’ de destructo vero.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. adustionem

3. amoris

4. at

5. ubi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.