Bible

 

Exodus 21

Studie

   

1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9171

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9171. ‘Si discerpendo discerptum fuerit’: quod significet si damnum non ex culpa, constat ex significatione ‘discerpti’ quod sit damnum illatum a falsis quae a malo absque sua culpa, de qua n. 4171, 5828.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4171

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4171. ‘Discerptum non adduxi ad te’: quod significet quod malum non sua culpa apud illum bonum, constat a significatione ‘discerpti’ quod sit mors illata ab alio, ita malum non sua culpa; mala quae apud hominem, plures origines habent; prima origo est ex hereditario per continuas derivationes ab avis et atavis in patrem, et a patre, in quo sic mala cumulata sunt, ad semet; altera origo est ex actuali, quod nempe homo sibi ipsi acquirit per vitam mali; hoc malum homo partim ex hereditario, sicut ex oceano malorum, desumit et in actum mittit, partim superaddit a se plura, inde proprium quod homo sibi acquirit 1 : sed actuale hoc malum quod homo proprium facit, diversas quoque origines habet, in genere duas, nempe unam, quod malum recipiat ab aliis absque sua culpa; alteram, quod accipiat a semet, ita sua culpa; quod homo recipit ab aliis absque sua culpa, est quod in Verbo significatur per ‘discerptum’ at quod accipit a semet, ita sua culpa, in Verbo significatur per ‘cadaver’;

[2] inde est quod sicut in Antiqua Ecclesia, etiam in Judaica, prohibitum fuerit edere sponte mortuum seu cadaver et quoque ‘discerptum’; de quibus ita apud Mosen,

Omnis anima, quae edit cadaver et 2 discerptum, inter indigenam et [inter] peregrinum, lavabit vestes suas, et abluet se aquis, immunda erit usque ad vesperam, et munda erit 3 ; et si non lavaverit, et carnem suam non abluerit, portabit iniquitatem suam, Lev. 17:15, 16:

apud eundem,

Cadaver et discerptum non comedet, ad polluendum se eo, Ego Jehovah, Lev. 22:8;

‘discerptum’ pro malo quod ex falso, quod infertur a malis qui sunt ferae in silva quae discerpunt, infernales enim 4 5 in Verbo comparantur feris:

apud eundem,

Viri sanctitatis eritis Mihi, ideo carnem in agro discerptam non comedetis, canibus projicietis eam, Exod. 22:30 [KJV 31]:

apud Ezechielem,

Propheta ad Jehovam; Anima mea non polluta est, et cadaver et discerptum non edi a pueritia mea huc usque, et non venit in os meum caro abominationis, 4:14:

apud eundem,

Ullum cadaver aut discerptum de ave et de bestia non comedent sacerdotes, 44:31 6 ;

[3] 7 de regno Domini, quod ibi nova terra. Ex his constare potest quid ‘discerptum’ in sensu interno: ut tamen ulterius pateat quid ‘discerptum’, sit pro exemplo qui boni vitam agit, seu qui ex bene velle alteri bene facit: is si ab alio qui in malo est, se persuaderi patitur quod vita boni nihil faciat ad salutem, ex causa quia omnes in peccatis nati sunt, et quia nemo ex se velle bonum potest, proinde nec facere, et quod ideo medium salvans provisum sit, quod dicitur fides, et sic quod per fidem salvari possit absque vita boni, et hoc etiamsi 8 fidem receperit in ultima mortis hora, si talis qui in vita boni vixit, se persuaderi patitur et dein vitam non curat, et quoque 9 contemnit, is ‘discerptus’ dicitur; ‘discerptum’ enim praedicatur de bono cui falsum insinuatur, inde bonum non amplius vivum fit 10 .

[4] Sit etiam pro exemplo, conjugiale, quod aliquis in principio pro caelesti habet, sed postmodum 11 se persuaderi patitur unus vel uterque qui in conjugio, quod sit modo propter ordinem in mundo et propter educationem et distinctam curam liberorum ac propter hereditates; et praeterea quod conjugii vinculum non aliud sit quam quale est pacti, quod ab utroque, si ex consensu, dissolvi aut relaxari possit, ac ita postquam persuasionem illam recepit, nihil caeleste de conjugio cogitat; si inde lascivia, tunc fit tale quod dicitur ‘discerptum’;

[5] ita in ceteris. Quod mali sint qui discerpunt, et quidem per ratiocinia ab externis, in quae interna insinuari nequeunt propter vitam mali, constare potest ab his apud Jeremiam,

Percussit magnates leo de silva, lupus desertorum devastavit eos, pardus vigilans super urbes eorum, omnis exiens ab illis discerpetur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, validae factae aversiones eorum, 5:5, 6:

et apud Amos,

Edomus persecutus est fratrem suum gladio, et perdidit miserationes suas, et discerpit ad perpetuum ira sua, et furorem suum servat jugiter, 1:11, 12.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts ipsi.

2. The Manuscript has aut

3. The Manuscript has mundabitur

4. The Manuscript has omnes enim infernales

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts ubi.

8. The Manuscript has etiamsi illam

9. The Manuscript has nec tamen

10. The Manuscript has est

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.