Bible

 

Exodus 21

Studie

   

1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

   

Bible

 

Leviticus 25:35

Studie

       

35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5658

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5658. ‘Argentum 1 nostrum in pondere suo’: quod significet vera secundum statum cujusvis, constat ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2954; et a significatione ‘ponderis’ quod sit status rei quoad bonum, de qua n. 3104; ita vera secundum statum cujusvis est secundum bonum quod recipere possunt. Pondera et mensurae multis in locis in Verbo nominantur, at in sensu interno non significant pondera et mensuras sed ‘pondera’ significant status rei quoad bonum, et ‘mensurae’ status rei quoad verum; sicut etiam gravitas et extensio, ‘gravitas’ quae in mundo naturali, correspondet bono in mundo spirituali, et ‘extensio’ vero; causa est quia in caelo, unde correspondentiae, non datur gravitas, nec extensio, quia non spatium; apparent quidem gravia et extensa 2 apud spiritus, sed sunt apparentiae 3 oriundae ex statibus boni et veri in caelo superiore.

[2] Quod ‘argentum’ significet verum, notissimum fuerat antiquis temporibus, inde antiqui tempora a prima aetate ad 4 ultimam mundi distinxerunt in saecula aurea, argentea, cuprea, et ferrea, quibus etiam adjecerunt argillacea; saecula aurea vocaverunt illa tempora cum innocentia et integritas fuit, et cum quisque bonum faciebat ex bono, et justum ex justo; 5 argentea autem dixerunt illa tempora cum non amplius innocentia erat, sed usque species integritatis, quae non constabat in eo quod bonum facerent ex bono, sed in eo quod verum facerent ex vero; saecula autem cuprea et ferrea appellabant illa quae adhuc inferiora sunt;

[3] quod ita appellaverint tempora, non erat ex comparatione, sed ex correspondentia; sciverunt enim antiqui quod ‘argentum’ corresponderet vero et quod ‘aurum’ bono, et hoc ex communicatione cum spiritibus et angelis; cum enim in caelo 6 superiore loquela est de bono, apparet infra apud illos qui in primo seu ultimo caelo sub illis sunt, aureum; et cum loquela est de vero, apparet ibi argenteum; quandoque ita ut non modo parietes conclavium ubi habitant, coruscent auro et argento, sed etiam ipsa atmosphaera ibi; et quoque apud angelos primi seu ultimi caeli, qui in bono sunt ex bono, apparent mensae ex auro, candelabra ex auro, et plura alia; apud illos autem qui in vero sunt ex vero, apparent talia ex argento; sed quis hodie novit quod saecula ab antiquis 7 vocata fuerint aurea et argentea ex correspondentia? immo quis hodie aliquid de correspondentia novit? et qui hoc non novit, et magis qui volupe et sapiens in eo ponit ut disputet num sit vel non sit, 8 is ne quidem potest minimum scire de innumerabilibus quae correspondentiae ‘ 9 sint’.

Poznámky pod čarou:

1. suum in the Manuscript, and in the First Latin Edition, but see 5646 and Hebrew.

2. in mundo spirituum

3. oriunda, in the First Latin Edition.

4. ultimum, in the First Latin Edition.

5. The Manuscript inserts saecula.

6. interiore

7. The Manuscript places this after argentea.

8. quomodo

9. sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.